Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

100 autem pluries ab hac sacra Congregatione definitum fuerit, indulgentias pro pio viae Crucis exercitio concessas, crucibus tantum rite benedictis esse adnexas ; cumque in ap­pendice ad Rituale Romanum, typis s. Congregationis de Propaganda Fide editum anno 1864. pag. 404. et anno 1874. pag. 108. traditum reperiatur, cruces praedictas esse debere ligneas. Hinc Episcopus Auranensis merito dubitans, num iuxta praefatam consue­tudinem conditionibus satisfiat ad indulgentiarum acquisitionem necessariis, per suum Vicarium supplex adiit hanc s. Congregationem, ab ea expostulans trium dubiorum resolutionem. I. An illud „Ex ligno debent esse cruces “ quod legitur in appendice ad Rituale Romanum editum anno 1864. ex typis s. Congregationis de Propaganda Fide pag. 404. obliget sub poena nullitatis? Et quatenus affirmative II. An huic praecepto sufficienter satisfacit supradicta appositio totidem crucum lignearum, etsi coram adstantibus invisibilium, ad partem adversam crucum ferrearum ? III. An consulendum sit Sanctissimo pro sanatione Crucis viarum huiusmodi iam erectarum ? In Congregatione generali habita in Palatio Apostolico Vaticano die 15. No­vembris 1878. Emmi Patres rescripserunt Ad I. Affirmative. Ad II. Negative. Ad III. Attenta bona fide consulendum SSmo pro convalidatione Stationum sic erectarum, et pro facultatibus necessariis et opportunis concedendis eidem Episcopo Oratori, qui sive per se, sive per alium Sacerdotem sibi benevisum cruces ligneas pri­vatim benedicat, easque benedictas, meliori quo fieri potest modo, ne scandalum oriatur, ita stationibus superponat, ut ab omnibus conspici possint. Factaque de his omnibus per me infrascriptum dictae Congregationis Secre­tarium SSmo D. N. Leoni Papae XIII. in Audientia diei 23. Novembris 1878. relatione, Sanctitas Sua s. Congregationis resolutionem benigne approbavit. Datum Romae ex Secretaria eiusdem s. Congregationis die et anno ut supra. Al. Card. Oreglia a S. Stephano Praef. A. Panici Secretorius.“ Strigonii, die 1-a Septembris, 1879. Nr. 4082 Decretum S. Rituum Con­gregationis quoad usum petrolei. FAVENTINA. „Quum non una sit sententia circa interpretationem Decreti a Sacra Rituum Congregatione lati sub die 9-a Iulii 1864. in una „Plurium Dioecesium“ super usu petrolei et oleorum, quae ex vegetabilibus habentur pro nutriendis lampadibus Ecclesiarum, ita ut nonnulli putaverint, posse petroleum adhiberi in Ecclesiis proprio arbitrio et extra casum necessitatis, dummodo non adhibeatur ante Ssmam Eucharistiam vel ante ima­gines sacras, Rmus D. Canonicus Antonius Conti, Vicarius Capitularis Dioeceseos Faven- tinae a Sacra Rituum Congregatione declarari petiit, num sit contra sensum memorat

Next

/
Oldalképek
Tartalom