Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

85 XVII. Qui hodie rerum in Italia potiuntur, nihil prius potiusque habuerunt, quam Ecclesiam liberam in statu libero declarare verbis, revera autem illam plene subigere, omnibus juribus ita exuere, ut ipsa ad conditionem non ancillae, sed mancipii status redigeretur. Contra quae Ecclesiae hostium molimina sanctae memoriae Pius Papa IX. fortiter reclamare nunquam cessavit, prout nobis omnibus compertum est. Iniquissimae, quas Ecclesia pati cogebatur, et indesinenter cogitur, jurium laesiones eo impulerunt quam plurimos in Italia jurisconsultos et fori advocatos, ut se advocatos S. Petri declararent, qui pro scopo haberent, tam per lucubrationes typis vulgandas, quam etiam agendo coram tribunalibus Ecclesiae et S. Sedis jura propugnare ac omni meliori modo defendere. Qui per omnes Italiae Civitates dispersi in unam coiverunt societatem sub nomine Advocatorum S. Petri, quae quod religiosum etiam characte­rem induerit habeatque, e subnexo Apostolico Brevi oppido liquet, cuius tenor est sequens: „Leo PP. XIII. Ad perpetuam rei memoriam. Piam quamdam a S. Petro Apostolorum Principe nuncupatam jurisconsultorum et causas in foro agentium Societatem in hac alma Urbe sub tutela Matris Dei Mariae, cui ab Assidua Ope nomen est, canonice institutam fuisse accepimus; eamque sibi hunc finem propositum habere, ut iura Ecclesiae et Apostolicae Sedis legitimis modis defendat. Nuper vero supplices Nobis preces adhibitae sunt, ut piam huiusmodi societatem coelestibus Indulgentiarum muneribus ditare dignaremur. His precibus Nos, quantum in Domino possumus, obsecundare volentes, deque Omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, om­nibus Christifidelibus, qui dictam societatem in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere poenitentes et confessi sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sum­pserint, plenariam ; ac tam descriptis, quam pro tempore describendis in dicta societate sodalibus, in cuiuslibet eorum mortis articulo, si vere quoque poenitentes et confessi, ac S. Communione refecti, vel quatenus id tacere nequiverint, saltem contriti Nomen Jesu ore si potuerint, sin minus, corde devote invocaverint, etiam plenariam; iisdem sodalibus vere quoque poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui Ecclesiam S. Al- phonsi in Exquiliis, aut si eam adire impediuntur, propriam cuiusque Ecclesiam Parochialem Dominica ante Nativitatem S. Joannis Baptistae, qui dies est ad festum celebrandum Bmae Deiparae ab Assidua Ope constitutus, et die festo S. Petri Apostolorum Prin­cipis, vel uno quo cuique libeat ex sep tem diebus continuis respective insequentibus, Nr. 3800. Breve Apii- 1 cum concer­nens Socie­tatem Advo­catorum S. Petri.

Next

/
Oldalképek
Tartalom