Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
70 Nr. 2781. OpU3 dogmaticum Professoris Josephi Rdpásíky commendatur. profecto desunt, brevi quod ab ejus erectione defluxit tempore, praeclara hujus instituti beneficia et saluberrimi fructus, quos omnes fere Dioeceses jam persenserunt. Peculiari igitur erga Seminarium utrumque benevolentia permoti, ad Vos omnes, optimi adolescentes, sermonem convertimus, illud vehementissime exoptantes instanfer- que petentes, ut vestra in Seminario institutio plena et numeris omnibus absoluta ad exemplum praefulgeat. Hoc enim praecelsa sacrorum ministrorum postulat dignitas, hoc Romani Cleri nomen ac decus, hoc nostrorum temporum conditio, quibus ingens errorum colluvies ac pestilens corruptionis lues undique grassatur. Adnitendum est igitur primo, ut singulorum animi mature ad pietatem formentur, virtutem sequantur, eamque ab adolescentia vitae rationem ineant et servent, qua sanctis sacerdotum muneribus obeundis pares existant. — Deinde autem, eum tanta in Ecclesiae ministris literarnm peritia, tantaque doctrinae tum sacrae tum profanae amplitudo ac profunditas modo requiratur, quanta ferme nunquam; interest quam maxime, ut adolescentes in Seminario instituendi optimorum scriptorum exempla ac vestigia sectantes humaniorum li terar um studiis mentem excolant, ac idoneam dicendi scribendique rationem sibi comparent. — Assiduam insuper necesse est operam detis philosophiae, cui reliquarum scientiarum firmitas rectusque nititur modus, eamque addiscatis secundum optimam methodum ac tutissima principia, quae celebratissimi Christianae sapientiae magistri, praesertim autem Angelicus Doctor sunt amplexi, et in exemplum posteris reliquerunt. — Tandem theologicas disciplinas et juris scientiam tam pleno bibatis haustu, ut ad catholicae fidei veritates demonstrandas, ad Ecclesiae jura tuenda, et ad errores pro opportunitate refellendos arma vobis suppetant invictissima. Haec autem omnia, pro ingenii vestri docilitate et singulari erga Poutificiam auctoritatem obsequio feliciter consecuturos confidimus; praesertim cum noverimus te, Cardinalis amplissime, qui vicaria potestate utrique praesides Seminario, optimam juventutis institutionem apprime provehere ac fovere. — Singulos autem moderatores et magistros, quantum in Nobis est, hortamur, ut collatis in unum viribus et consiliis ad religionis colnmen et praesidium, ad Romani cleri laudem, ad literaram scientiarumque incrementum, electae hujus juventutis educationem ad optatum exitum adducant. Haec habuimus, dilectissimi juvenes, quae breviter diceremus. — Interim divinorum munerum auspicem et paterni in vos amoris pignus Apostolicam Benedictionem omnibus et singulis, moderatoribus, magistris et alumnis ex intimo cordis affectu impertimur.“ Strigonii, die 18-a Junii, 1878. Ea est nostrorum temporum deploranda conditio, ut, si S. Augustini aetate vanum erat, et ab hominis Christiani numero omnino alienum, insanas gentilium philosophorum opiniones, atque deliria, utpote tunc jam ab omnibus rejecta, vel investigare, vel etiam retractando enarrare, hodie mutato rerum statu illas opiniones, iliaque deliria non modo perscrutari, sed refellere etiam et oppugnare, negotium evaserit vix non quotidianum. omniumque maximum ac gravissimum non eorum dumtaxat, qui scientias sacras vi muneris profitentur ac tradunt, sed eorum etiam, quibus cura animarum pastoralis credita, et cum hoc simul obligatio imposita est curandi, ne Christi fidelium