Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIII.
59 XIII. Catholicae Communionis cardinem ac centrum in Successore Principis Apostolorum, Romano Pontifice, constituit Christus. Ibi positum et crediderunt, et docuerunt antiquissimi Patres: S. Irenaeus, S. Cyprianus, S. Hieronymus, S. Optatus Milev., a quorum testimoniis recensendis nunc abstineo, qui illa alias ubertim proposui. Huius sanctae communionis tesseram accepimus, Epistolam nempe Encyclicam, quam Sanctissimus Dominus Noster, Ecclesiam Christi inde a 20. Februarii h. a. gloriose gubernans Leo XIII. ad universi Catholici Orbis Antistites primam direxit, ut, prout S. Gelasius Pont, loquitur1): „per hanc speciem omnibus appareat, vere unam esse per omnia, et indissolubilem Ecclesiam Christi.“ Non dubito autem, quin illam jam legeritis, quam videlicet prius, quam ad nos ipsos pertigisset, vix non omnes majores ephemerides vulgaverunt non solum, sed etiam commentariis et aliae quidem illustraverunt, aliae vero offuscaverunt, prout nempe epistolae argumentum illis arrisit, his displicuit. Quae tam aperta, plana et clara est, quae ut intelligatur, non commentariis, non explicatione, sed lectione dumtaxat indiget, quam qui animo a praejudicatis opinionibus alieno instituit, reperiet profecto ac experietur, quod illa veritatem doceat, pacem ferre ac stabilire adnitatur, et viam salutis monstret; reperiet porro in Epistola hac suavitatem Patris, majestatem Summi Pontificis, et dignitatem Principis. Est autem Encyclica Pontificia multiplicis et gravissimi argumenti: recenset nimirum mala, quibus premitur ac laborat hoc tempore genus humanum; aperit porro et indicat fontes, quibus hae tantae in societatem derivatae sunt clades; nec reticet remedia, quorum ope mala illa propulsari possent; exprimit denique spem fore, ut e recensitis malis populi et nationes convalescant, quas sanabiles Deus fecit, ut adeo primitiae hae apostolicarum litterarum dignae profecto sint, quae iterum, iterumque legantur ad nostram doctrinam, confirmationem et aedificationem. EPISTOLA ENCYCLICA Venerabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis universis catholici orbis gratiam et communionem cum apostolica Sede habentibus. Leo PP. XIII. Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. Inscrutabili Dei consilio ad Apostolicae Dignitatis fastigium licet immerentes evecti, vehementi statim desiderio ac veluti necessitate urgeri Nos sensimus, Vos litteris alloquendi, non modo ut sensus intimae dilectionis Nostrae Vobis expromeremus, sed etiam ut Vos in partem sollicitudinis Nostrae vocatos, ad sustinendam Nobiscum horum temporum dimicationem pro Ecclesia Dei et pro salute animarum, ex munere Nobis divinitus credito confirmaremus. Nr. 2310. Encyclica S. P. Leonis XIII. ') Epist. 4-