Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

55 Congregationis approbavit. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. C. die 12 Ja­nuarii 1878. A. Cakd. Okeglia a S. Steph. Praee. A. Panici Secr. Strigonii, die 8-a Maji, 1878. Beatissime Pater! Fautores schismatis ex aliquot annis omni contentione inducere conantur lin­guam Russiacam in publicum cultum divinum Ecclesiarum Catholicarum ritus latini in ( Provinciis Poloniae, Lithuaniae, aliisque Imperio Russiaco subditis. Innovatio autem' hactenus quidem in eo consistit, quod in illis partibus Sacrae Liturgiáé et administratio- nis Sacramentorum, quae cultus suppletorius appellatae ex immemorabili consuetudine hucusque peragebantur lingua Polonica, nunc pro Polonica iidem schismatis fautores substituere conantur linguam Russiacam, non sine gravi Catholicae Fidei discrimine ac maxima fidelium perturbatione et offensione. In hisce angustiis plures Sacerdotes ac laici Ecclesiae Catholicae filii, ut suae aliorumque plurimorum conscientiae consulerent, ad S. Apostolicam Sedem confugerunt, ab ea opem ac lumen impetraturi. Unice ergo ad Sanctae Religionis Catholicae, quam a maioribus accepérunt conservationem, et ad conscientiarum securitatem, iidem Sacer­dotes ac fideles humillime imploraverunt declarationem sequentium quaestionum: 1. Utrum in cultu suppletorio quem dicunt, pro lingua Polonica, quae ex immemorabili consuetudine in usu est, absque S. Sedis auctoritate substituere linguam Russiacam licitum sit? 2. Utrum Sancta Sedes hujusmodi substitutionem linguae Russiacae toleraverit, vel tolerare censenda sit? Feria IV, die 14 Julii 1877. In Congregatione Generali S. Romanae et Uniyersalis Inquisitionis habita coram Emmis ac Rmmis DD. S. R. E. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, propositis suprascriptis dubiis, iidem Emmi ac Rmmi DD. decreverunt: Ad primum et secundum: Negative. LfS A. JACOBINI, Assessor S. 0. J. Pelami S. Rom. et Univ. Inquis. Notarius. Unde simul liquet, quibus artibus populo Catholico primo quidem materna lingua, dein cum hac Catholica ipsa fides ac religio eripi tentetur a Russis, qui alibi locorum ac gentium pro assertoribus libertatis conscientiarum et tolerantiae haberi volunt. Sed ignotos fallunt, notis sunt derisui. Strigonii, die 8-a Maji, 1878. Nr. 2202. Resolutio S. Congregat. S- R. U. Inquisi­tionis quoad usum linguae russiacae in liturgia ca­tholica. In Consistorio, die 23-a Aprilis, a. curr. cum Ven. Capitulo meo Metropoli­tano fine complendarum trium praebendarum Instituti S. Adalberti Epp. et Mart., qua­rum una anno priore primum erecta, duae autem per obitum vacantes effectae sunt, celebrato, unanimi omnium suffragio ejusdem Instituti membris adgregati sunt: Geor­gius Schnausz, emer. VADiac. Ord. et Parochus Kurtakeszensis, Joannes Jursza, emer. Nr. 2203. Novi Sacer­dotes Insti­tuti S. Adal­berti Epp. et Mart-

Next

/
Oldalképek
Tartalom