Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

54 Nr. 2201. Dubia quae­dam circa In dulgentias proposita. onem de loco, in quo Conclave haberetur, perpendere debuit. Et re quidem vera, si altera ex parte necessitas faciendi satis conscientiis fidelium anxiis quoad plenam abso- lutamque s. Collegii libertatem in adiuncto ita gravi atque pro Ecclesia peremtorio suadere visa, est aliunde quaerendam fuisse tutum quietamque asylum; ex altera vero dilatio, cui Romani Pontificis electio subdebatur, aliter consulere videbatur. Etenim id tem­poris onus suppeditandi absque ulla mora viduae Ecclesiae Caput, nec non derelicto Christi gregi novum Pastorem, cuncta s. Collegii antecellit onera. Omnia huiusmodi consilium obstacula superavit effecitque, ut hac in Civitate electioni summi Pontificis operam alacriter navaret s. Collegium, donec huius libertas aliquod pateretur discrimen. Eoque securius haec agendi ratio capta est, quod quum eadem nullimode futurum respiceret tempus, in Pontificis facultate linquebat illa prae­eligendi media, quae animarum bonum atque generalis Ecclesiae utilitas Eidem suade­bunt in perdifficili atque salebrosa, qua Sedes Apostolica utitur, conditione. Infrascripti Cardinales, Ordinum Capita, huiusmodi libenter arripiunt occasio­nem, ut tibi, excellentissime Domine, peculiarem confirment existimationem et obser­vantiam. L. Card. AMAT Decanus. F. G. Card. SCHWARZENBERG Primus ex ordine Presbyterorum. P. Card. CATER1NI Primus ex Ordine Diaconorum. PETRUS LASAGNI A Secretis S. Collegii.“ Strigonii, die 8-a Maji, 1878. Resolvuntur ope subnexi Decreti: Gaspar Mermillod Ejfiscopus Hebron, et Vicarius Apostolicus Genevensis in- - frascripta dubia ad hanc S. Congregationem, Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposi­tam, transmisit. 1. Utrum, nisi aliud expresse habeatur in induitis, Indulgentiae lucrandae in­cipiant a media nocte, an vero a primis Vesperis? 2. Utrum si quis utens recenti privilegio confessionem et communionem pridie eius diei peragat, cui affixa est Indulgentia, etiam reliqua opera praescripta pridie fieri, adeoque pridie etiam Indulgentia lucrifieri possit ? 3. Utrum si eidem pio operi, quod a fidelibus iterari non potest, variis titulis Indulgentiae adnexae sunt, possint omnes lucrifieri? Emmi Patres in Congregatione generali habita in Palatio Apostolico Vati­cano die 14 Decembris 1877 auditis consultorum votis, rebusque mature perpensis responderunt: Ad primum — A media nocte ad mediam noctem. Ad secundum — Negative. Ad tertium — Affirmative, dummodo opera iniuncta vere iterari nequeant, vel non soleant sicuti confessio, nisi sit aliunde necessaria.“ (i) Et facta de praemissis relatione SSmo D. N. Pio PP. IX. ab infrascripto Secretario in Audientia habita die 12 Januarii 1878 Sanctitas Sua resolutionem S. (1) Per confessionem aliunde necessariam Emmi Patres intellexerunt casus relapsus, et voluerunt heic aduotari.

Next

/
Oldalképek
Tartalom