Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
44 prospiciamus, parati in his omnibus nullum laborem defugere, nulla incommoda recusare, nec unquam committere, ut animam Nostram pretiosiorem quam nos facere videamur. In his autem partibus Ministerii Nostri obeundis consilium, sapientiamque Vestram Nobis non defuturam confidimus, et ut numquam desit, vehementer exoptamus äc petimus ; quod quidem ita a Vobis accipi volumus, ut non officii studio, sed pro solemui testificatione Nostrae voluntatis hoc dictum intelligatis. Alte enim insidet menti Nostrae, quod in sacris litteris ex Dei jussu Moyses fecisse narratur, qui gravi pondere universum populum regendi deterritus congregavit sibi septuaginta viros de senibus Israel, ut una cum eo onus ferrent, atque opera consilioque suo in gentis Israeliticae regimine curas eius allevarent. Quod quidem exemplum Nos, qui totius Christiani populi duces ac rectores, licet immerito, constituti sumus, prae oculis habentes, facere non possumus, quin a Vobis septuaginta virorum Israel in Ecclesia Dei locum obtinentibus, laboribus Nostris opem, animoque Nostro levamen conquiramus. Noscimus insuper, uti sacra eloquia declarant, salutem esse, ubi multa consilia sunt, noscimus, ut monet Tridentina Synodus, Cardinalium consilio apud Romanum Pontificem universalis Ecclesiae administrationem niti, noscimus denique a S. Bernardo Romani Pontificis collaterales et consiliarios Cardinales appellari, ac propterea Nos, qui fere vigin- tiquinque annos honoris Collegii vestri compotes fuimus, in hanc supremam Sedem non modo animum attulimus plenum erga Vos dilectionis ac studii, sed etiam firmam eam mentem, ut quos olim consortes habuimus honoris, eis nunc laborum et consiliorum Nostrorum sociis ac adiutoribus, in expediendis Ecclesiae negotiis maxime utamur. Nunc autem illud Nobis iucundissimum et peropportunum accidit, Venn. Fratres, ut dulcem consolationis fructum Vobiscum communicemus, quem ex felici opere ad Religionis nostrae gloriam peracto, in Domino percepimus. Quod enim a Decessore Nostro Sanctae Memoriae Pio Nono pro eximio suo in rem catholicam zelo fuerat susceptum, et ex sententia eorum ex Vobis, qui in Sacro Concilio Christiano nomini propagando censentur, decretum fuerat, ut nempe Episcopali Hierarchia in illustri Scotiae Regno constituta, Ecclesia illa ad novum decus revocaretur, id Nobis feliciter implere, et ad exitum perducere, Deo juvante, datum est per Apostolicas litteras, quas die IV huius mensis hoc eodem anno vulgari mandavimus. Gavisi profecto sumus, Venu. Fratres, quod hac in re contigerit Nobis fervidissimis votis dilectorum in Christo filiorum, Cleri et fidelium Scotiae satisfacere, quos propensissimo in Catholicam Ecclesiam, et Petri Cathedram animo esse, multis iisque praeclarissimis argumentis comperimus; firmiterque confidimus fore, ut opus ab Apostolica Sede perfectum, laetis fructibus cumuletur, et coelestibus Scotiae Patronis suffragantibus, in ea regione in dies magis suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Caeterum Venn. Fratres, nulla ratione dubitamus Vos, coniunctis Nobiscum studiis, ad tutelam et incolumitatem Religionis, ad praesidium huius Apostolicae Sedis, ad incrementum divinae gloriae alacriter esse adlaboraturos, animo reputantes communem futuram omnium nostrum in coelo mercedem, si in Ecclesiae rebus adiuvandis communis fuerit labor. Divitem porro in misericordia Deum, interposito etiam Deiparae Immaculatae, sancti Josephi Patroni coelestis Ecclesiae, ac SS. Apostolorum Petri et Pauli validissimo interventu, humilibus Vobiscum votis obsecrate, ut Nobis jugiter praesens bonusque adsit, consilia actusque nostros dirigat, ministerii Nostri tempora feliciter disponat, ac tandem