Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

33 prout adiuncta poscebant, divina qua praecellebat auctoritate monuit, ut Dei causam sus­ciperent, aut ut se Patres et Pastores, non graves dominos populorum esse meminissent, al­teros hortabatur, ut debitum obsequium supremae auctoritati praestarent. Conventiones porro ab Eo initae cum civilibus potestatibus, Pontificiae litterae, quas dedit innumerabiles, tot illustria monumenta sunt Apostoliéi ardoris, quo ad suum ministerium implendum, ad Ecclesiae rationes curandas, ad roborandos in praeliis Domini animos flagrabat. Ex his autem omnibus curis pulcherrimum eum fructum percepit, ut nempe videret firmam ac stabilem Episcoporum et fidelium cum Apostolica Sede coniunctionem, quae admirabile spectaculum vel ipsis hostibus hoc aevo constituit. At ardenti Eius in religionem studio ille quoque ardor coniunctus fuit, quo de­corem domus Dei, et pietatis incrementa in dies magis promovenda censuit. Hic ardor enituit in instauratione Templorum, in pretiosis donariis, quae sacrorum splendori dicavit, in largitione sacrae supellectilis, qua tot Ecclesias instruxit, in augendis sanctorum caelitum honoribus, in saecularibus aliisque solemnibus, quae ad demerendam caelestium opem per­egit, ac praesertim in eo supremi Magisterii oraculo, et augusta illa religionis celebritate, qua antiquam et unanimem fidelium venerationem erga Deiparam ab origine Immaculatam in magna orbis Catholici gratulatione obsignavit. Vestri quoque ordinis dignitas, Emmi Patres, ei carissima fuit; nunquam enim vacuas vestri ordinis sedes implere destitit, ac dignitatis vestrae insignia, ad Graecos Ru­thenos, ad extremas Americae terras extendens effecit, ut obsequium et honor erga vestrum amplissimum ordinem latius propagaretur. Cum autem tot nefariis ausibus Ecclesiae et Apostolicae Sedis iura violata et conculcata fuere, frontem impavidam praeferens Apostolicam vocem extulit, hostibus sa­cerdotalis animi robore obstitit, vexatis quod potuit praesidium attulit, pro Christi haeredi- tate tuenda sanguinem etiam profundere paratus fuit. Hoc tempore quanta Illi perpetienda aspera rerum et acerba fuere ! Necesse ei fuit ad Romani Pontificatus dignitatem tuendam octo fere annos se domi perpetuo continere, opus fuit petulantiam procacium scriptorum ac turpium imaginum ludibria subire, opus fuit iniqua eorum vota saepe perferre, qui mor­tem senis exspectare longum censebant. Sed Christi et iustitiae causa omnia haec aequo animo pertulit et constantissimo, ac perferendo viam magna ex parte munivit, ut aliquando devia humana societas ad cor revertens, vocem supremi Pastoris audiat et veneretur. Quod si in eo imaginem Principis et Reipublicae Rectoris contemplemur, videbi­mus eius erga civilem societatem merita talia fuisse, ut nihil optimo Principi defuerit, nisi ut melioribus temporibus uteretur. Num enim non optimus is esse poterat, qui ea funda­menta, in quibus ordo civilis nititur, tamquam gubernacula habebat, quibus Reipublicae procurationem moderaretur ? Regnum ab insigni clementiae opere exorsus, cuius ut nostis amarissimos fructus tulit, nihil potius habuit ab inito principatu, nisi ut curas et contentio­nes omnes ad utilitatem et prosperitatem civium intenderet. De animorum et mentium cultu imprimis sollicitus, scientias artesque provexit, magisteria instituit, magnis sumptibus adiumenta, quae scientiarum cultoribus usui essent, comparavit, iuvenilem praesertim insti­tutionem tam in populo, quam in maioribus societatis gradibus omni liberalitatis genere promovit, quam deinde institutionem sub nova dominatione in disciplinam nequitiae immu­tatam videns, magno dolore ingemuit, ac effusis impensis contendit, ut aliquod remedium

Next

/
Oldalképek
Tartalom