Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
26 defuncti Summi Pontificis peractis, crastina die ad Conclave ingressurus, impetrare a me haud potui, quin prius, quam ab omni cum externo mundo communicatione prohibear, disponerem, ut mox atque novi Summi Pontificis, Ecclesiae visibilis Capitis, et Jesu Christi in terris Vicarii electio innotuerit, praeter Cathedralem et Collegiatas Ecclesias, in omnibus parochialibus Ecclesiis, praemonito eatenus prius fideli populo, et in parochialibus quidem Ecclesiis Dominico die Missa solemnis sub expositione SSmi Sacramenti decantetur cum Hymno Ambrosiano sive „Te Deum“ in gratiarum actionem nempe Deo Optimo Maximo, quod viduitatis squaliores ab Ecclesia sponsa sua detergere, et eidem de novo supremo Pastore ac Rectore providere dignatus fuerit. Quam dispositionem jam nunc facio, cum ob absentiam a Seda mea, tum quia ut nemo ignorat, gravioris cumprimis momenti eventus, qualis profecto est Summi Pontificis electio, ope telegrammatum in omnibus etiam dissitissimis mundi partibus non intra paucos dies, sed paucas horas innotescunt. Cupio autem, ut dum adhuc recens est acceptum a Deo beneficium novi Summi Pontificis, pro hoc tanto beneficio gratiae, eaeque sincerae ac solemnes mox persolvantur. Romae, die 17-a Februarii, 1878. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.