Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

24 unitatem, tuendam doctrinae fidei integritatem, et morum disciplinae puritatem, propa­gandam denique veram ac salvificam unice Religionem inde a primordiis rei Christi­anae promanaverunt, nec promanare cessant. Quibus itaque praemissis dispono, ut die designanda Missa solemnis de Re­quiem, praeter Cathedralem et Collegiatas Ecclesias, in qualibet parochiali Ecclesia, et in iis etiam omnibus filialibus Ecclesiis, in quibus divina Domini ac festis diebus peraguntur, celebretur, praemisso per triduum Campanarum omnium pulsu ternis qualibet die vicibus, mane videlicet, in meridie, et ad occasum solis; porro ut pro felici electione Summi Ponti­ficis itidem aliud Sacrum Solemne, Missa nempe, quae inter Votivas occurrit, et pro eli­gendo Summo Pontifice inscribitur, decantetur, et insuper ea omnia praesente populo absolvantur, quae in superioribus ordinata sunt. Praeterea dispono, ut omnes Sacerdotes, tam saeculares, quam regulares, in Sacro Missae Sacrificio sumant quotidie, nisi rubricae obstiterint, Collectam ex eadem Missa pro eligendo Pontifice. Caetera commendo Vos Deo et Gratiae Eius : me autem precibus Vestris, qui vi- cissim Vestri memoriam ad SS. Apostolorum limina facturus sum. Strigonii, die 8-a Februarii, 1878. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom