Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

121 nemini ignotum est, illam habuit destinationem, ut Summo Pontifici nec propriae vitae sustentandae, nec Ecclesiae universalis regendae, cuius quippe sollicitudo eidem divino jure imposita est, media non desint. Et Romani Pontifices, dum principatus illius fructibus, redditibusque gaudebant, non accipere a fidelibus quidquam, sed plena vola dare ac tribuere soliti sunt. Vix non de omnibus valet, quod S. Hieronymus de Ana- stasio I. praedicavit, quod nempe fuerit: „Vir ditissimae paupertatis et apostolicae solli­citudinis.“ *) Sed munificentiae Summorum Pontificum in omnis generis indigentes plane regiae, tanta exstant monumenta, ut de iis demonstrando disserere velle, tantumdem foret, ac in silvam ligna inferre. Quod cum veteri jam proverbio prohibitum sit, recen­sendis illustribus idmodi factis supersedendum ratus sum, quin tamen praetermittere queam in memoriam saltem obiter revocare, quae de generositate Summorum Pontificum in Patriam Nostram non una vice contestata in Pastoralibus, ddto 27. Januarii 1869. Nr. 479. dimissis litteris continentur. Spoliatus atque ad egestatem redactus Summus Pontifex, nihilominus Eccle­siae Catholicae Caput, omnium Christianorum pater ac doctor est, cui in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam Dominus Noster Jesus Christus plenam potestatem, sed etiam obligationem tradidit. Hoc credentes ac prae oculis ha­bentes Ecclesiae huius filii omnium locorum ac terrarum, indigentias communis omnium fidelium Patris, Romani Pontificis, sublevare ope sua haud intermiserunt. Antiquissimus in Ecclesia, quia ab ipsis Apostolis repetendus est mos, stipem colligendi et erogandi in fideles egestate pressos. „De collectis autem, quae fiunt in Sanctos (christianos pau­peres) sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et Vos facite“ scribit S. Paulus opulentiori­bus Corinthiis,2) quos provocat, imo quibus praecipit, ut paupertate laborantibus Chri­stianis Jerosolymitanis suas conferrent symbolas abundantius ; ait enim de eadem re alio loco : ’*) „Vestra abundantia illorum inopiam suppleat.“ Quem morem in Ecclesia dein­ceps quoque retentum fuisse, e novo illo accusationis contra Christianos prolatae genere liquet, de quo loquitur Tertullianus inquiens : 4) „Vide, ut invicem se diligant et pro alterutro mori sint parati.“ Quis jam mirabitur, quod Ecclesiae Catholicae filii, statim ac inopiam Beatissimi Patris et S. Sedis cognoverunt, ad illam sublevandam accurrerint, suosque obulos obtulerint, probe scientes ex apostolica doctrina, cum tempus habemus, operandum esse bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei,5) qui nimirum in unam domum Ecclesiae per eamdem fidem congregati sunt. Si autem juxta mandatum S. Pauli bonum operandum sit praeferenter ad domesticos fidei, praeferen- tissime profecto ad Patremfamilias, citra suam culpam inopem, cui id fere accidit, quod homini illi, qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, ut narratur in Evangelio.6) Quamvis autem maiores etiam largitiones aeris Summo Pontifici praesertim e quibusdam Europae partibus obvenerint, eae nihilominus erogari debuerunt, ac debent. Tantum enim abest, ut indigentiae S. Sedis Apostolicae decreverint, ut potius auctae fuerint, ac in dies augeantur, quas Eminentissimus Cardinalis Status Secretarius in praemissis suis litteris clare ac candide recenset; quo nemo penitius illas cognoscit. Juvat autem pauca saltem de indigentiis praeattactis delibare. ’) Epist. ad Demetr. — 2) 1. ep. 16, 1. — s) 2. ep. 8, 14. Vide etiam ad Rom. 18. ad Gal. 2. et Act. 11, 12. — *) Apolog. 39. — 6) ad Gal. 6, 10- — V Lue. 10-

Next

/
Oldalképek
Tartalom