Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

117 XXII. Notum est, Archi-Episcopum Aquensem cum aliis quatuordecim Galliarum Prae­sulibus nuper semet ad Sanctissimum Dominum Nostrum convertisse eo fine, ut Idem su­prema sua auctoritate decerneret circa modum conferendi et colligendi sic dictos obulos S, Petri, sive symbolas, quarum ope multis et magnis S. Sedis Apostolicae indigentiis sub­veniretur. Archi-Episcopo, sociisque Praesulibus Summus Pontifex rescribendum jussit pei Eminentissimum D. Cardinalem, suum Status Secretarium, cuius per omnes vix non ephe merides vulgatam epistolam, in latinum idioma translatam, vel ideo isthic communican dam duxi, quod nemo indigentias S. Sedis verius exponere, nemo causas, ob quas illis sue currendum sit, sincerius exponere queat, quam praelaudatus D. Cardinalis. ■Nr. 5518. . De obulis S. Petri, seu . symbolis S. Sedi Aposto­licae confe- , rendis. „Ilimé ac Rssme Dne ! Redditae sunt manibus Sanctissimi D. N. litterae obsequiosissimae, per Illinam et . Rssmam DVram et quatuordecim fratres Eppos signatae, quibus proponitur, quantopere necessarium sit, ut pio et de Ecclesia tanti meriti operi, collectioni nempe denarii S. Petri, novus detur impulsus in facie indigentiarum Sanctae Sedis in dies crescentium, quae indigentiae a persecutione illa magis magisve invalescente derivantur, qua Ecclesia ab eis affligitur, qui hodie infelicis huius peninsulae supremam potestatem tenent. Desiderium istud succurrendi S. Sedi, a tot et tantis Galliarum Praesulibus ultro manifestatum, prout parte ex una cor paternum S. Sanctitatis profundissime commovit, ita ex altera parte splendidissime testatur, nunquam nostris his diebus aggravari angustias Stae Sedis, quin nobilis illius et generosae nationis illustris Episcopatus omni, quo par est modo, conetur, jura visibilis Ecclesiae Capitis defendere et in tuto locare, Summum Pontificem in afflictio­nibus suis consolari, Eidemque in omnibus illis adjutorio esse difficultatibus pecuniariis, quae e nefanda rerum convulsione oriuntur et regimen universalis Ecclesiae perquam dif­ficile, immo vix non impossibile reddunt. Nec ullum superest dubium, illam recte devotionem filialem, qua venerandus Episcoporum Galliae chorus erga SS. Patrem animatur, vivamque illam attentionem, qua vicissitudines Universae prosequitur Ecclesiae, causam esse et fontem praecipuum benedictionum et gratiarum coelestium, queis Dominus visibili quasi modo Beatissimum Patrem consolatur, ita ut non tantum Clerus populusve fidelis Galliarum majorem ac unquam erga Illum praeseferat venerationis sensum, sed et ipsi sanctissimae nostrae religionis adversarii, tales utique, qui vilium passionum spiritu obcoecati nondum

Next

/
Oldalképek
Tartalom