Circulares litterae dioecesanae anno 1878 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
105 Ut e praemissi Rescripti tenoribus patet, Excellmus D. Cultus et publicae institutionis Minister Budapestini erigendum jussit institutum, in quo ars vitrum pingendi coloribus, ac pictum dein urendi, seu rectius: depictos in vitro colores eidem inurendi exerceretur, atque taliter splendidae illae fenestrae, quae Ecclesias et saepe etiam palatia ornant, in patria quoque nostra pararentur, nec foret opus idmodi fenestras ab exteris oris requirere. Artem pictas fenestras fabricandi, iliisque aedes sacras ornandi Germani solers extudit ingenium, cuius artis initia, progressus, summam perfectionem, ac dein neglectum recensendi non est mihi animus. Norunt omnes in historia huius artis non plane peregrini, illam saec. 14 et 15 ad summum perfectionis gradum perductam fuisse, saec. autem 17 vix non collapsam jacuisse. Ubi autem illa detecta fuit, primumque coli coepit, ibi etiam suam restaurationem, repristinationemque vidit sub munificentissimo Moe- cenate Ludovico I. Bavariae Rege, qui primus Monachii institutum, ubi ars exerceretur vitra pingendi,atque pro fenestris exurendi a. 1827 erexit. Hodie illa exercetur ac floret praeter Germaniam in Gallia, Anglia, Helvetia, Austria, atque in huius gremio imprimis in Tiroli ac Vindobonae. In Hungária primas fenestras pingendas ac pictas exurendas ipse jussi, erecto furno, et procurato omni necessario apparatu in Castello Episcoporum Jaurinensium Rákosensi ad Peisonem ac prope Sopronium. Res sic accidit. Postquam Capellam resi- dentiae episcopalis Jaurinensis ab Urbano Dóczy, qui ab a. 1483 usque 1486 sedem illam episcopalem tenuit, exstructam ad omnem acribiam et elegantiam styli sic dicti gothici restauravissem, et fenestris pictis, quae in exteris oris factae fuerunt, exornavissem, consilium coepi de restauranda alia Capella Héderváriana ideo dicta, quia illam posuit ac Cathedrali Ecclesiae quasi inaedificavit Episcopus Joannes de Hédervár, qui Jaurinensem Ecclesiam gubernavit ab a. 1387—1415. Consilii huius conscius Josephus Wilfing, origine Soproniensis, et in ejate Gymnasio diagraphices Magister me accessit rogans, ut fenestras pingendi atque urendi provinciam sibi, huius artis gnaro, deferrem. Annui propositis precibus, et procurato omni technico apparatu, procuratisve coeteris requisitis fornacem, sive furnum in praedicto Castello erexi. Quatuor successive fenestrae isthic parabantur cum totidem Sanctorum figuris, nimirum Stephani et Ladislai Regum, Emerici Ducis, et Elisabethae, Andreae II. Regis filiae, Hungáriáé nempe Patronorum, quorum icones in vitris depictae fuerunt secundum paradigma celebris pictoris Viennensis Dobjaschovszky. Memoriam rei sic gestae conservant inscriptiones in ipsis fenestris appositae: „Episcopus Joannes Simor in Rákos ad Peisonem uri jussit 1860, ussit Jos. Wilfing Soproniensis.“ Exustis fenestris, quae Capellam Héderváryanam ornant, omnem artis apparatum artifici donavi, qui mox multum eadem occupabatur; omnes enim fenestras tam restauratae Ecclesiae parochialis Soproniensis ad S. Michaelem, quam a fundamentis recens erectae Ecclesiae Conventus itidem Soproniensis Monialium Ursuli- narum ipse perfecit, liocque pacto peritiam suam, dexteritatemque luculenter comprobavit. Haec fuere initia artis, de qua sermo est, in patria nostra. Nemo profecto est, qui non gratuletur de erecto novo instituto in Metropoli Regni, nemo porro est, qui non optet, ut illud quam laetissime effloreat. Strigonii, die 28-a Octobris, 1878.