Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

83 X. Pro concursuali examine adolescentum, qui ad statum clericalem aspirant, atque ad Seminaria alumnorum hujus Archi-Dioecesis recipi cupiunt, praestituo diem 5. Julii h. a. Suscipientur autem adolescentes e 4. 5, 6, 7 et 8 classibus gymnasiali- bus, litteris baptismalibus et testimoniis, iisque bonis, scholasticis provisi, quae pridie in Cancellaria Priraatiali exhiberi debebunt. DD. Curati diem examinis iis, quorum inter­est, significare velint. Strigonii, die 20-a Maii, 1877. Quam stupendos progressus Ecclesia Catholica in America Septemtrioriali fe­cerit, inde pronum est colligere, quod anno 1789, quo fel. mem. Pius VI. Papa primam sedem episcopalem Baltimorensem erexit, Catholici non plures in vastissimis illis regio­nibus numerati fuerint, quam 18,000. Anno 1869 in illa Americae parte, quae sub nomine Statuum Foederatorum veniunt, numerabantur 7 Archi—Episcopatus, 45 Epi­scopatus, et 7 Vicariatus Apostoliéi. In ultimo, quod praedicto anno in Septemtrionali America celebratum est, Concilio plenario aderant Archi-Episcopi 7, Episcopi 36, Abbates Mi­trati 4, multi item Doctores etc. plurimi ex utroque Clero saeculari ac regulari. Iu America enim etiam Ordines religiosi effloruerunt: Benedictiuorum, Praemonstratensium Augustinianorum, Dominicanorum, Franciscanorum, Capucinorum, Passiouistarum, Re- demptoristarum, Lazaristarum, Servitarum, Trappistarum, Congregationis item SS. San­guinis et S. Crucis, nec non, quod primo loco commemorare debuissem ob summán: activitatem, Societatis Jesu. Nec desunt ibidem Sanctimoniales, et variarum sequiorh sexus Congregationum sorores ac filiae. Novimus imo, quod expulsorum e Grermania maxime Borussia, et Italia Monachorum et Monialium maior pars in America Septem­trionali refugium et quaesierit, et invenerit, nuncque ibidem ad sacrae suae vocationis munia sive in cura animarum pastorali, sive in institutione pubis, sive in exercitio miseri­cordiae operum incumbat. At vero etiam in America pugnandum, laborandumque est pro re fidei, reli­gionis et Ecclesiae. Operae pretium existimavi communicare cum V. Clero instructionem, quan de scholis publicis edidit, ac ad Praesules regionum illarum direxit S. Congregatio d< Propaganda Fide. Circa hanc de scholis publicis quaestionem gravi semper sollicitudini tenebantur Episcopi illi, prout ex Actis et Decretis superius memorati plenarii Concilii signanter e Titulo IX. de juventute instituenda, pieque educanda liquet. Est autem te nor instructionis sequens: „Pluries S. Congregatio de Propaganda Fide certior facta est in Foederatis Sta tibus Americae Septemtrionalis catholicae juventuti e sic dictis scholis publicis grt vissima damna imminere. Tristis quocirca hic nuntius effecit, ut praedicta S. Congre Nr. 2357. Dies examinis recipiendo­rum ad Semi­naria status clericalis can­didatorum adolescen­tum. Nr. 2373. . S. Congregat, de Propagan- L da Fide In­structio de ' scholis publi- ! cis ad Emos Episcopos in Foederatis Statibus Ame- > ricae Septem­trionalis. 1 - i 1 i i i 1 k \ ? L­l-

Next

/
Oldalképek
Tartalom