Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IX.
79 exemplar trium litteris A. B. C. signatorum paradigmatum, quorum in ipso institutionis plano mentio fit, et quae paradigmata communicanda erunt cum docentibus, quorum erit se iisdem conformare. 3. Haec acta hac vice gratis omnibus illa percepturis obtingunt; expensas enim eorum ipse perstrinxi. Commendatur autem cura actis his adhibenda, quae sicubi periverint, proprio concernentium aere procurari deinceps debebunt, et procurari poterunt apud Societatem S. Stephani R. Budapestini. Recolite FF. et FF. in Christo Dilectissimi memoria, et relegite, quae de scholis, et Vestris circa illas obligationibus docui ac monui in pastoralibus meis ddto 25. Octobr. 1867. Nr. 1214, item 2. Febr. 1868. Nr. 767., nec non 2. Febr. 1869. Nr. 613. dimissis litteris. Quod si praestiteritis, fieri nequit, ut omnes nervos non adstringatis, omni virium contentione ac studio non contendatis et ipsi observare, quae circa scholas et institutionem prolium disponentur, et eorum, quantum in Vobis est, observantiam a docentibus et curae Vestrae creditis fidelibus procurare. Strigonii, die 5-a Maii, 1877. Etiamsi Pater Coelestis sciat, quid nobis opus sit, antequam petamus Eum, dona tamen sua plurima nisi rogatus, et uti par est, rogantibus dare paratus est, quae tanto abundantius obtinemus, quanto fidelius credimus, firmius speramus, ardentius desideramus. Quapropter praesentibus dispono, ut ad impetrandam a Deo aeris serenitatem, frugibus terrae admodum necessariam, ab omnibus DD. Sacerdotibus tam saecularibus, quam regularibus in qualibet Missa, dummodo non obstent Rubricae, sumatur Collecta „ad postulandam serenitatem“ ; cum fideli autem populo, praevie eatenus edocto, post Missam parochialem, atque etiam Litanias ad eandem intentionem recitetur ter Oratio Dominica et Salutatio Angelica cum Oratione Ecclesiae „pro serenitate“ quae habetur in Missali. Strigonii, die 5-a Maii, 1877. Nr. 2149. Collecta pro serenitate aeris sumenda, et preces cum populo recitandae. Facultas theologica r. scientiarum Universitatis Hungaricae sub 28. Maii 1875. sequens proposuit thema, elaborandum ab iis, qui praemium e fundatione Josephi Horváth, Canonici, dum viveret, Colocensis praebendam obtinere voluerint: „Készíttessék alapos, kimerítő és mélyebben nyomozó értekezés az egyházi gyógybüntetésekről (censurae) mind átalában mind különösen és részletesen a kiközösítésről, az egyháztilozatról, felfüggesztésről s az ex informata conscientia-féle felfüggesztésről az újabb tudomány kívánalmainak megfelelő alakban és modorban, szem előtt tartva az illetékes fenyitő hatalmat, a fegybün- tetések szenvedőleges alanyát, a büntető hatalom törvényes és igazságos gyakorlatának kellékeit, a fegybüntetések eredményeit, a megszegett büntetés következményeit és azok- tóli feloklozást, czélszerü gyakorlati észrevételekkel és felvilágosításokkal, kellő figyelemmel a) a téves állításokra és ellenvetésekre, b) IX. Pius pápa legújabb, 1869-i okt. 12-én kelt és a „latae sententiae“ gyógybüntetéseket szabályozó „Sedis apostolicae“ kezdetű rendeletére. “ Bravium, atque praemium reportavit Julius Zánkay, s. theolog. Doctor et in Seminario Eppali Weszprimiensi Studiorum Praefectus, opere typis etiam vulgato, quod inNr. 2150. Liber ,,Az egyházi gyógybünte- tések“ s- a- t- irta Dr. Záu- kay Gyula commendatur.