Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
71 pacem, securitatem, tranquillitatem constare posse, donec exercitium supremi Apostoliéi ministerii obnoxium fuerit studiis partium, arbitrio dominantium, vicibus politicarum electionum, consiliis et operibus hominum callidorum, ac utilitatem justitiae praeferentium. Si quis Summorum Pontificum pro Ecclesiae Sanctae Dei, Sedisque Aposto- licae juribus indesinentes curas et sollicitudines, nec non immensos labores exantlavit, exantlavit certe Beatissimus Pater. Si quis porro Romanorum Pontificum in propugnanda causa Dei et Ecclesiae impavidum ac fortem se exhibuit, exhibuit se certe Beatissimus Pater, qui proinde omni jure dicere potuit, „nunquam destitimus auxiliante Deo pro causa Eius tuenda certare, et quotidie certamus nullibi loco cedentes hosti, nisi vi depulsi, ut perpauca illa, quae adhuc reliqua sunt, ab impetu diripientium et pervertere omnia conantium vindicemus. Ubi autem caetera Nos defecerunt praesidia, quibus Ecclesiae et religionis rationes tueremur, Nos nostrae vocis et nostrarum expostulationum officio usi sumus.“ Non reticet autem Beatissimus Pater, quidnam optet ac desideret. „Utinam, ait, vocibus Nostris tandem admoveant aures auimumque adjiciant illi, quorum ad officium pertinet et maxime interest, auctoritatem Nostram sustentare, et causam, qua nulla justior ac sanctior , viriliter tueri! Nam qui fieri potest, ut illorum prudentiam fugiat, frustra solidam ac veram prosperitatem in nationibus, tranquillitatem ac ordinem in populis, stabilitatem potestatis in iis, qui sceptra tenent expe- ctari, si Ecclesiae auctoritas, quae societates omnes recte constitutas vinculo religionis continet, impune contemnatur et violetur, eiusque Caput supremum in suo ministerio obeundo plena libertate uti nequeat, et potestatis alterius sit obnoxius arbitrio.“ Notum omnibus est, quibus assultibus vix non ubique locorum et terrarum pateat Ecclesia Catholica, et nominatim S. Sedes Apostolica ; nemo in historia nostrorum temporum non peregrinus ignorat, quibus illa Sedes calumniis proscindatur, qua voce, qua scriptis impugnetur, quodve contra eamdem quidquid lubet, etiam licitum esse existimetur. Haec inimicorum molimina tantum abest, ut filialem pietatem, fidelitatem, adhaesionem fidelis catholici populi exstinguere ac imminuere potuerint, ut potius auxerint. Et populus quidem catholicus inconcussam suam erga Sedem Petri, et sedentem in illa Beatissimum Patrem adhaesionem non verbis tantum comprobat, sed factis, con- fluxu nempe suo, eoque frequentissimo e dissitissimis etiam orbis partibus, symbolis item suis caritativis, ope quarum S. Sedis indigentiis subvenire gestit. De peregrinationibus Romam suscipi solitis in aliis nostris pastoralibus litteris locuti, illarum originem, antiquitatem, scopum ac modum proposuimus, impraesentiarum hoc dumtaxat observantes, quod nunquam majori numero ac zelo fideles Romam adventaverint, quam sub Pontificatu Beatissimi Patris; signanter autem ab eo tempore, quo ille sub hostili dominatione vivere cogitur. Quas fidelium peregrinationes dum Summus Pontifex in sua Allocutione cum solatio commemorat, in iisque prodromum laetiorum pro S. Sede temporum praesagit, vim simul et causam illarum exprimit. „Vellemus tamen, ait, ab omnibus intelligi, quod salutaris documenti loco esset, infimam vim et significationem veram peregrinationum istarum, quas hoc tempore crebro iterari videmus, quo Romanus Pontifex terribile bellum experitur. Scilicet illae non eo valent tantum, ut amorem et observantiam fidelium prodant erga humilitatem Nostram, sed manifestum praebent indicium sollicitudinis et anxietatum, quae eorum corda perturbant, quod communis Parens in ab-