Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
69 eorum potestate sit, etsi alia argumenta deessent, satis innuit et docet novissima lex, quam nuper deploravimus, qua liberum exercitium spiritualis nostrae potestatis et ministerii ecclesiastici ordinis nova et intolerabili oppressione constringitur.“ Utique, si enim lex de abusu ministerii sacri dicta vigorem obtinuerit, in arbitrio gubernii civilis et magistratuum erit, omne exercitium spiritualis potestatis prorsus impedire, imo illud inane reddere, ut ex legis huius natura, in superioribus exposita, ultro impatescit. Qualis igitur libertas Summo Pontifici relicta sit, Allocutionis haec verba nos docent: „Hic tandem est-------status, cui su besse cogimur opera eius Gubernii, quod in hac Urbe dominatur, haec est illa libertas et potestas exercendi ministerii nostri, cuius nomine abutuntur, et qua Nos potiri impudenter jactitant: libertas scilicet videndi demolitionem in dies deteriorem ordinis et constitutionis ecclesiasticarum rerum, videndi exitium animarum, quin operam nostram ad tot damna opportune reparanda impendere et navare possimus.“ Mox post habitam Allocutionem disposuit Gubernii administer, ne sequestrarentur seu supprimerentur ephemerides, quae illam publicabunt, dummodo tamen sine favorabili commentario eam publicent, unde nimirum concludere liceat, quod Allocutioni adhaereant. Haec Gubernii dispositio sistitur tamquam argumentum libertatis, Summo Pontifici in exercitio sui ministerii concessae, licet illa, ut quidem praetendit praedicta dispositio, omnes moderationis limites excesserit, sitque confirmatio et documentum ingratitudinis ob generosas (?) Summo Pontifici impertitas concessiones, praerogativas et libertates. Sed recte observavit Eminentissimus Cardinalis Status Secretarius in suo ad Nuntios Apostolicos rescripto, nulla re magis in apricum poni potuisse deplorabilem rerum statum, qui in ipsa Allocutione proponitur, quam praeattacta ministeriali dispositione; a momento enim, a quo publicatio sermonis pontificii beneplacito Gubernii subjicitur, ab eoque dependere statuitur, libertas Pontifici asserta, non erit nisi illusoria. . . Nimirum sic dictae legis, quae de cautionibus sive garantiis Summo Pontifici concessis lata est, articulus 9 ita sonat: „Summus Pontifex est plene liber in adimplendis omnibus functionibus sui spiritualis Ministerii, et in disponendo, ut omnes actus dicti Ministerii affigantur in valvis Basilicarum et Ecclesiarum Romanarum“. Articulus vero 10. huius est tenoris: „Ecclesiastici, qui ratione officii sui participant in emanatione actorum spiritualis ministerii S. Sedis, ob eosdem (nempe actus) nulli molestiae, investigationi, vel responsioni publicae auctoritatis subjacent.“ Jam quaerere licet, quomodo Gubernii illa dispositio conciliari vel componi potest cum his legis articulis? Quomodo item cum justitia? secundum enim illam dispositionem Allocutionem laudare non licuit, vituperare licuit, illam explicare, illustrare non licuit, detorquere, conviciis lacerare licuit. Quod autem adtinet ad notam ingratitudinis Summo Pontifici impactam ob beneficia, ob praerogativas, et libertates ab invasoribus Urbis acceptas, cui non in mentem venit similis de ingratitudine facta accusatio et prolata ab Antonio contra Ciceronem, et data ab hoc ad accusationem coram Senatu responsio ’): „At beneficio sum usus tuo? Quo? — — quod me Brundisii non occideris? — quod est aliud, Patres Conscripti, beneficium latronum, nisi ut commemorare possint, iis se dedisse vitam, quibus non ademerint?“ Vel Summus Pontifex non a Christo ipso habet, ') M. T. Ciceronis Philippica secunda.