Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
67 ligionis mysteria profanantur, ac conspicere publicis honoris significationibus et pompis decoratam impietatem et atheos homines, dum contra religiosae supplicationes et pompae vetantur, quas avita Italorum pietas libere semper celebrare solemnibus temporibus consuevit. Vellemus etiam ipsis notas esse blasphemias, quae impune, auctoritate publica dissimulante, contra Ecclesiam in legumlatorum conventu conficiuntur, in quo Ecclesiae ipsi subvertendi et aggrediendi criminatio est illata, libertas eius nefarium ac fatale principium vocatum est, doctrinae eius perversae ac societati et moribus adversantes appellatae snnt, vis et auctoritas eius tamquam civili consortio perniciosa incusata fuit. Neque possent fidem confictae nostrae libertatis praecones inficiari tot multiplices continuas graves occasiones in id comparatas, ut incauta iuventus inflammatis cupiditatibus corrumpatur, ac ex eius animo catholica fides radicitus exstirpetur. Si ipsi demum vias huius urbis, quae per B. Petri Cathedram religionis sedes et caput est, obirent, iudicare percommode possent, utrum templa acatholici cultus his temporibus excitata, scholae corruptionis quaquaversus diffusae, tot domus perditionis passim constitutae, obscoena et foeda spectacula, quae oculis populi offeruntur, talem rerum conditionem faciant, qnae tolerabilis sit ei, qui pro sui apo- stolatus officio debet quidem et vellet tot malis occurrere, at contra omnibus mediis et rationibus, omni potestatis exercitio privatur, quo possit vel uni tantum ex tot malis necessaria remedia adhibere, et animabus in exitium ruentibus opem ferre.“ Summus Pontifex argumentis fortissimis, quia factis, comprobat, se in exercitio sacri sui ministerii, suae, qua pollet, supremae potestatis spiritualis impeditum esse, nec plena gaudere libertate. Qui asserti huius veritatem negare vellet, deberet probare ordines Religiosos non esse suppressos, Collegia Missionum non fuisse abolita, horum et illorum domos non fuisse direptas, bona Ecclesiarum non fuisse legitimis suis possessoribus erepta et 'pessumdata, Clerum ad arma sumenda et gerenda non esse adstrictum, in scholis non applicari magistros irreligiosos imo plane atheos; beneficentiae et caritatis opera ac instituta e manibus eorum, in quas illorum pii fundatores deposuerant, non fuisse erepta; Episcoporum et Sacerdotum in genere omnium cervicibus non imminere legem draconi- cam de abusu dictam, Summum Pontificem conviciis, contumeliis ac insultibus impune non affici, nec fuisse affectum; cumque haec omnia negari nullatenus possint, deberet saltem probari, quod hae omnes Ecclesiae et S. Sedi illatae strages, haec omnia mala, ipsa adeo augustae Beatissimi Patris personae irrogata convicia cedant in maius Ecclesiae Catholicae et S. Sedis commodum ac emolumentum, sintque totidem apertissima libertatis, qua in Ecclesia regenda Summus Pontifex fruitur, indicia ac documenta. In Allocutione nullibi dicitur, quod Beatissimus Pater sit catenis colligatus, ut fuit S. Petrus tam Jerosolymis initio nascentis Ecclesiae, quam Romae circa exitum vitae, immo vero alibi non negat Summus Pontifex materialiter se liberum esse, sed observat1): „Nequaquam satis est, Summum Pontificem materialiter in persona liberum impraesentiarum dici posse: debet ipse esse, atque omnium oculis apparere liber, ac nulli obnoxius in supremae suae auctoritatis exercitio. Jam vero Pontifex neque est, neque unquam erit liber et independens, quousque suprema eius potestas adversae auctoritatis praepotentiae ac libidini subiiciatur.“ Neque dicitur in Allocutione, Vaticanas Aedes armata manu circum- V V In alias citatis litteris ad Cardinalem Status Secretarium.