Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

61 esse fertur, qua illa a Nobis subtrahantur, aut funditus aboleantur, veluti publica docu­menta non dubie, nec obscure praenuntiant.“ Actuosae caritati, quam Christus mundo intulit, quamve Ecclesia Catholica con­stantissime docuit, suam debet originem ignotum antea jus pupillorum, viduarum, paupe­rum, aliarumque miserabilium personarum, quae ab ethnicis, etiam de cetero cultissimis despectae, et suae sorti relictae fuerunt, quas vero Ecclesia collegit, veluti Christi membra fovit, protexit, instituit. Quo in caritatis exercitio jam in Ecclesiae primordiis Romani eminuerunt Christiani, quorum morem institutumque commemorans Dionysius Corinthio­rum Episcopus, sic ad eosdem scribit:') „Haec enim, inquit, vobis cousuetudo est, jam inde ab ipso religionis exordio, ut fratres omnes vario beneficiorum genere afficiatis et ec­clesiis quam plurimis, quae in singulis urbibus constitutae sunt, necessaria vitae media transmittatis; et hac ratione tum egentium inopiam sublevatis, tum fratribus, qui in metal­lis opus faciunt, necessaria suppeditatis: per hanc, quae ab initio transmittere consuevistis, munera, morem, institutumque Romanorum, a maioribus vestris acceptum, Romani reti­nentes“. Historia teste in Urbe Roma, Christiana factá, primum excitata fuerunt pro lactan­tibus adhuc pueris brephotrophia, pro parente orbatis orphanotrophia, pro infirmis noso­comia, pro peregrinantibus xenodochia, pro senibus gerontocomia, pro universis male ha­bentibus ptochotrophia, quae omnia Catholicae Ecclesiae sua debent initia, cuius nobilis­simae filiae Paula, Fabiola, Melania, ipsae adeo Imperatrices Helena, Flaccilla, Pulcheria, pia caritatis ac beneficientiae instituta non solum erigere, sed in iisdem inservire pauperi­bus ac miseris gloriosum prorsus habebant. A more Majorum suorum nunquam deinceps recesserunt, ii*lege caritatis adimplenda indefessi semper fuerunt Romani, maxime vero Summi Pontifices, quorum quilibet sibi dictum putavit illud Psaltis Regii2): „Tibi dereli­ctus est pauper, orphano tu eris adjutor“ et illud Jobia): „Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui coeco, et pes claudo, pater eram pauperum.“ Hinc est, quod Urbs Roma respectu etiam piorum omnis generis insti­tutorum ac operum Metropolis semper fuerit ac centrum Catholici Orbis, et catholicae ca­ritatis. Qui florentia Romae pia beneficentiae instituta nosse cupit, adeat et evolvat libros tres de Institutis Caritatis Urbis Romae exaratos ac evulgatos Eminentissimi Viri, Caroli Aloisii Cardinalis Morichini, cuius ab ipso doctissimo Auctore acceptum opus 4) non sine admiratione ac pietate legimus ac relegimus. De his tam regali munificentia erectis, tam paterna sollicitudine fotis ac protectis, tam conscientiose ac accuratissime administratis institutis loquitur, queritur et angitur Beatissimus Pater. 8. Subductio scholarum omnium ab Ecclesiae auctoritate et vigilantia. „Vidimus praeterea, loquitur Beatissimus Pater, idque anima Nostra supra omnem modum dolore perculsa commemoramus, Ecclesiae Auctoritati et moderationi subductum publicum et privatum doctrinarum et artium magisterium, et docendi nmnus concreditum hominibus suspectae fidei, aut apertis Ecclesiae inimicis, et qui non dubitarunt atheismi impietatem publice profiteri.“ In superius laudato opere Eminentissimi Cardinalis Morichini descri­bitur etiam status et numerus scholarum, nec non scholarium Romae a. 1869 e stati­») apud Eusebium Hist. Eccl. lib- 4. cap. 23. — *) Psal. 10, 14. — a) 29, 14—16.— 4) Degli Instituti di Carita, per la sussistenza, e 1’ educazione dei poveri e dei prigionieri in Roma. Libri tre. Edizione novissima. Roma, 1870.

Next

/
Oldalképek
Tartalom