Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
56 Loqui autem in praedicto Consistorio cogebant Summum Pontificem non convicia, quibus ipse petulantissime lacessitus fuit, et incessanter lacessitur, et quidem non in vilibus dumtaxat tabernis, sed in ipsa etiam Regni Comitiorum Aula, nec ab hominibus bardis et qui moribus sunt agrestibus, sed a legumlatoidbus, quorum non pauci ponentes ad Coelum os, augustam Beatissimi Patris personam contumeliis puerili, ut ita dicam, nequitia afficere haud verebantur, quamvis lege, ab his ipsis legumlatoribus, rogata Summi Pontificis persona pro inviolabili sancita, declarataque sit. Loquitur quidem BeatissimUsPater de his etiam sibi, quemadmodum etiam S. R. E. Cardinalibus, Episcopis item et reliquo Clero impune irrogatis conviciis, sed idcirco dumtaxat de his verba facit, ut pateat, quae sit sors Christi Vicarii sub dominatione eorum, qui nunc summa rerum in Urbe, Petri Sede, potiuntur. „Vellemus, inquit, eos, (qui nimirum asserere non dubitant, Summum Pontificem plena in exercenda sua potestate frui libertate) agnoscere convicia, injurias, contumelias, quae etiam in aula oratorum populi continenter contra humilitatem Nostram effunduntur, convicia, in quibus Nos quidem ignoscimus miseris, qui ea promunt, sed tamen in offensionem maximam fidelium cedunt, quorum communis Pater violatur, et eo tendunt, ut imminuatur apud eos existimatio, auctoritas, veneratio, quam Vicariatus Christi, quem, indigni sustinemus, suprema dignitas, et sanctitas postulat.“ Quae autem et qualia convicia Summo Pontifici irrogari ab ipsis oratoribus populi soleant, inde collimetis, quod quidam in haec eruperit verba: „Mentiris, sicut Petrus praedecessor tuus, mentiris, mentiris“, qui etiam Italos sine discrimine omnes atheos declarare non dubitavit. Alter Beatissimum Patrem, petulantissime garrulum Papam vocitare non erubuit; nec defuit, qui Summum Pontificatum cancrum Italiae, sive ulcus lividum et putridum, quod ad cutim erumpit, carnem consumit, serpitque vorando, appellavit, ut alias huius generis contumeliosas expressiones silentio praetereamus. Quae proprie Sanctissimum Dominum Nostrum moverunt, ut vocem suam levaret, ac loqueretur, sunt clades Ecclesiae illatae ab iis, qui vi et armis aditum sibi ad supremam in Urbe potestatem aperuerunt. Hae clades tales ac tantae, tantarumque ruinarum feraces sunt, ut, quemadmodum in Allocutione dicitur, opus demolitionis et eversionis omnium rerum, quae pertinent ad ecclesiasticum aedificium atque ordinem, pene consummatum dici queat. Ad hanc gravissimam accusationem evincendam in Allocutione facta proferuntur, contra quae non valent argumenta. Sunt autem 1. Supressio omnium Ordinum religiosorum. „Enimvero, ait Summus Pontifex, iniquitas, quae completa est in supprimendis ordinibus religiosis, Nos strenuis ac utilibus adjutoribus damnose spoliavit, quorum opera in expediendis ecclesiasticarum Congregationum negotiis, in tot partibus ministerii Nostri exercendis Nobis Omnino necessaria est, ac eodem tempore hic in Urbe Nostra tot domicilia delevit, quae religiosos viros ex exteris nationibus excipiebant, qui statis temporibus in hanc Metropolim convenire consueverant, ad roborandum spiritum, ad rationes de suo ministerio reddendas, atque ab ipsis radicibus crudeliter abscidit tot utiles et feraces plantas, quae fructus benedictionis et pacis in omnes terrae plagas afferebant. “ Notum est, quod Generalibus dumtaxat religiosorum Ordinum facultas data sit a Gubernio italico Romae residendi, quam tamen Generali Societatis Jesu subtrahere, huncque Roma eidem depellere placuit. Haec religiosorum virorum Congregatio est, quam hostes Ecclesiae prae coeteris et eo magis persequuntur, quo fide-