Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
40 ditum non fuit, et Ecclesiae precibus etiam proprias adjungant. Quodsi defuncti corpus sepultum jam fuerit, celebráld poterit una Missa cantata, ut in die obitus seu depositionis cum absolutione et precibus, ut supra singulis diebus, quibus non occurrit Duplex I. vel II. Classis, aut Festum de praecepto servandum.“ Quae pro stricta observantia proponuntur, qualem dispositiones supremae Auctoritatis in Ecclesia deposcunt. Strigonii, die 3-a Martii, 1877. Nr. 1283. Ind ni genti Ae S. Josephi Nutr. Cultoribus oo-DCCíwae. Sequens eatenus emanavit S. Congregationis Indulgentia:um Urbis et Orbis Decretum. Jam alias per Rescriptum Secretariae Brevium diei 12. Junii 1855, et per Decretum huius sacrae Congregationis, indulgentiis sacrisque reliquiis praepositae diei 27. Aprilis 1865. Sanctissimus Dominus Noster Pius PP. IX. clementer indulserat, ut universi christifideles, aliquod sive publice sive privatim precum ac virtutum exercitium peragentes, per integrum mensem Martium in honorem Sancti Jo^ephi, Sponsi B. M. V. indulgentiam lucrarentur tercentum dierum quolibet die, plenariam vero in uno dierum mensis ad arbitrium eligendo, quo confessi et ad S. Synaxim accedentes juxta mentem Sanctitatis Suae oraverint, cum facultate easdem indulgentias applicandi in suffragium defunctorum. Cum vero mos invaluerit in permultis variarum dioecesium ecclesiis, ut idem exercitium a die decimasexta vel decimaseptima mensis Februarii inceptum usque ad decimam nonam diem sequentis mensis Martii pmoducatur et absolvatur, qua die gloriosi Patriarchae festum in universa ecclesia recolitur; humillimae preces Sanctissimo Domino Nostro exhibitae sunt, quatenus declarare dignetur, christifideles, qui pio huius- modi exercitio infra praefatum tempus vacaverint, easdem, de quibus supra, indulgentias lucrari posse. Quas preces, referente me infrascripto Cardinali sacrae Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae Praefecto in audientia diei 14. Februarii 1877. Sanctitas Sua clementer excipiens benigne annuit pro gratia, servata in reliquis forma ac tenore praecedentium concessionum. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem sacrae Congregationis, die 4. Februarii, 1877. M. Card. Oreglia a S. Stephano, Praef. Pro R. P. D. Secretario , Dominicus Sarra Substitutus. Strigonii, die 3-a Martii, 1877. Nr. 1284. Opus Einesti Séd« commendatur. Ernestus Séda, Cooperator ad S. Ignatium Strigonii, proud ex adjacente.|- phi- lyia praenumerationis patet, opus, cui titulus: „Az öngyilkosság méltatva vallási, bölcsészeti, jogi, történeti, lélektani, erkölcsi s társadalmi szempontból“, publicae luci mandat;