Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

39 animae, sed etiam signa honoris circa corpus, adhibita decenti pompa funebri: haec autem ratio non habet locum, quando corpus non est praesens in Ecclesia: et ideo non datur licentia cantandi Missam.“ Eadem prohibitio impatescit e sequenti Decreto S. Kit. Congregationis '): „Mis­sae privatae de Requiem etiam corpore praesente et insepulto , dici non possunt diebus, quibus iit de duplici, vel aliis a rubricis exceptis, et quaecunque consuetudo in contra­rium abusus esse declaratur.“ Aloysius Gardeliini profert 2) Vicarii Generalis Vercellensis, absente Episcopo, publicatum Edictum, vi cuius idem prohibuit Missas votivas privatas et Missas de Re­quiem etiam cantatas, non praesente corpore, in festis duplicibus, infra Octavas Epi­phaniae, Paschatis, Pentecostes, et Corporis Christi, ac in tota hebdomada majori, feria IV. Cinerum, Vigilia Pentecostes et Nativitatis Domini sub poena suspensionis a divi­nis ipso facto incurrenda, aliisque arbitrariis, — non obstante quacumque Doclormn opi­nione in contrarium allegata, vel in posterum alleganda. Quod Edictum Vicarius Gene­ralis censurae S. Congregationis subiecit, et eadem S. Congr. „snprascriptum Decre­tum seu Edictum nedum laudavit, et confirmavit, sed etiam mandavit, ut idem omnino servetur, et contra inobedientes et contrafacientes ita executioni detur“ die 28. Sept. 1675. Rector et alii Presbyteri Ecclesiae parochialis de Villa Vicosa Dioecesis Elbo- rensis supplicuit, quatenus ad satisfaciendum peculiari devotioni erga animas in purgatorio facultatem celebrandi Missam Cantatam de Requiem singulis feriis secnndis S. Congr. imperiti dignaretur. S. Congr.: Gratiam petitam Oratoribus, exceptis tamen festis primae et secundae classis duplicis maioris, festis de praecepto, Octavis, aliis­que diebus privilegiatis concedendam esse censuit, non omissa tamen Missa de festo duplici occurrente 3). Excepit igitur a gratia concessa etiam Octavas privilegiatas. Nemini itaque dubium eatenus suboriri potest, quod infra Octavas praernemora- torum festorum Missam privatam sive lectam de Requiem celebrare plane non liceat, imo nec cantatam sive solemnem quidem non pi’aesente in Ecclesia corpore defuncti. Sed quaeritur, quid ergo faciendum in die obitus sive depositionis, si illa cadat infra Octavas privilegiatas, et Missa de Requiem pro defuncto celebrari petatur non privata, quae celebrari non potest, sed solemnis sive cantata ideo non praesente cadavere, quia illud, quamvis nondum sepultum, ad Ecclesiam deferri vel ob politiales status civilis ordines, vel aliam ob causam nequeat? In huiusmodi casibus ex induito Summorum Pon­tificum Magno-Ducatui Hetruriae die 25. Aprilis 1781., Monacho-Frisingensi autem A. Dioecesi die 24. Januarii 1861. concesso, cuius tenor est sequens: „Itaque in Ecclesiis Dioec. ipsius cantari poterit Missa de Requiem, ut in die obitus cum ab­solutione et precibus, quae in die obitus fieri et recitari solent, quatenus defuncti cadaver sit adhuc insepultum, quibus diebus Rubricae hanc Missam, corpore praesente, cum cantu celebrare permittunt, apposito tamen in Ecclesia lodicis seu nigri panni signo, ab eo diverso, quod in Anniversario adhibetur, ut fideles intelligant, Missam hisce diebus offerri in expiationem animae illius defuncti, cuius corpus terrae adhuc tra­J) cidto 29 Januar. 1752. — a) in Opere ,,Decreta autlientiea Congregat. S teror. Rituum‘; Vol. I. —«) dilto 11. Januar. 1749

Next

/
Oldalképek
Tartalom