Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

13 aliter manducare, innocentiam ad Altare apportare, antequam ad Altare accedatis.“ „Mors est malis, vita bonis, vide paris sumptionis, quam sit dispar exitus.“ Nimirum medicina, quae quotidie sumpta non sanat, sed infirmitatem auget, ex perversa applicatione mortem inducit. Sol, qui ceram liquefacit, lapides indurat: et panis, qui sanum stomachum robo­rat, infirmum aggravat. Similiter tepidis, non praeparatis, haud dispositis, iteratae celebra­tiones et Communiones teporem et languorem angent. Habenti enim devotionem maior datur et abundat; ab eo autem qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Inter omnia autem flagitia obscoena peccati carnalis libido est, quae sicut omnem Christianum, ita imprimis Sa­cerdotem hac sacra mensa indignissimum facit, utpote quae mentem summopere hebetet, fervorem dilectionis ad coelestem illum cibum concoquendum penitus exstinguit, et immun­dum brutum hominem reddit. Convivium namque illud castissimi sponsi est, cuius sapo­rem sola casta corda, et mundae animae percipere valent. Vae igitur, exclamat S. Tho­mas a Villa nova ‘) sacrilegis manibus, vel immundis pectoribus impiorum Sacerdotum, a quibus tam insolenter quotidie tangitur, et suscipitur (sacrosanctum Christi Corpus in ho­stia salutari). Si talis ultor in umbra, qualis fiet in veritate?------Jure optimo clamat Apo­st olus : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Audito hoc tonitru, quis non contre­miscat ad huius tubae sonitum, cuius aures non tinniant? quis de cetero his cognitis im­purus et immundus audeat accedere?“ Absit, ut quis ex habitu quodam, ex trita consue­tudine ad Altare accedat, sed necessse est, ut se prius colligat, nec ad Altare accedat, nisi prius seipsum pia et efficaciore praeparatione ad celebrandum disposuerit.“ Mente retinens illud S. Joannis Chrysost. 2): „Ad divina mysteria negligenter accedens supplicium intole­rabile meretur, etsi semel in anno hoc faciat.“ Magna denique cum reverentia tam interiore quam exteriore ad Altare sacrum facturus Sacerdos accedat est necesse, utraque hoc san­ctissimum Sacrificium honorandum est. Quis namque dubitare ausit, aequum justumve esse, ut si Divinus Salvator anima et corpore salutem nostram operatus est, Sacerdos quoque, qui hoc idem Sacrificium offert in illius cruenti Sacrificii memoriam, tota tam mentis quam corporis devotione illud comitetur. Exterior reverentia in membrorum compositione, et in sacris caeremoniis attente, graviter, et cum dignitate servandis consistit. De hac reverentia monemur per illa S. Concilii Tridentini verba3): „Quanta cura adhibenda sit, ut sacrosan­ctum Missae Sacrificium omnis religionis cultu ac veneratione celebretur, quivis facile exi­stimare poterit, qui cogitarit, maledictum in sacris litteris eum vocari, qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessario fatemur, nullum aliud opus adeo sanctum ao divinum a Christi fidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altari per Sacerdotes quotidie immolatur: satis etiam apparet, omnem operam ac diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest cordis munditie et puritate, atque exteriori devotione ac pietatis specie peragatur.“ Utinam, quam in nonnullis Sacerdotibus sui temporis tam acriter perstrinxit S. Alphonsus4) impietatem ac irreverentiam in Missa celebranda, ad nullum jam Sacerdotem applicari de­beret. Sed vereor, ne nostris quoque diebus haud pauci existant S. Altaris Ministri illis prorsus similes, contra quos S. Doctor haec, quae sequuntur, verba direxit: „Deus bone! inquit, ubi est devotio, ubi reverentia in tot Sacerdotibus, qui quotidie ad aras faciunt? *) Conci. 1. in exod. 19. — *) Homil. 24. in 1 ad Cor. — *) Sess. XXII. de oba Missae. — 1. *.

Next

/
Oldalképek
Tartalom