Circulares litterae dioecesanae anno 1877 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

7 moram temporis ita, ut si quis post duos vel tres dies confiteretur, adhuc cen­seretur confiteri quamprimum. Atque in hac ab omni mortali peccato immunitate, in hac animae munditie ac puritate cardo consistit debitae praeparationis ad digne celebrandam Missam adeo, ut si haec una desit, qualiscunque alia praeparatio ac dis­positio prorsus nihil opituletur celebranti, nihil valeat, aut prosit ad salutem} scriptum est enim: „quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.“ Haec animi puritas et mundities illa est nuptialis vestis, qua indutum esse oportet eos, qui ad coenam nuptiarum Agni veniunt, nisi velint audire haec Regis aeterni, nuptias filio suo parantis verba: „Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?“ et item haec plena formidinis: „ligatis manibus et pedibus eius mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.“ ') Praeter hanc a lethali culpa immunitatem requiritur porro, si ad l^jssam cele­brandam fructuose accedere velimus, ut ab affectu etiam ad venialia peccata liberi atque immunes esse satagamus; affectus enim ille obex est gratiae sacramentalis. De his peccatis loquitur S. Augustinus2): „Quod animum velut quibusdam pustulis — et quasi scabie repleant, ac deformem faciant, eamque ad amplexus sponsi coelestis aut vix, aut cum grandi confusione venire permittant.“ Et profecto sicut morbus corporalis fastidium parit, ita affectus ad leviora etiam peccata, quasi animae aegritudo et fe­bris, exstinguit fámén spiriíualem, hoc est desiderium perfectioris cum Christo uni­onis, quae per hoc Sacramentum significatur et promittitur, expellit porro fervorem caritatis, immittit teporem, efficitque, ut homo, etiam Sacerdos, vel cum fastidio, vel sal­tem perfunctorie et quasi sola consuetudine ductus ad sacrum Altare accedat, quod ma­xime quidem timendum et averruncandum docent SS. Patres. „Ne torpeamus, inquit3) S. Chrysostomus, tanta digni caritate; nonne videtis, quanto impetu parvuli labia uberi­bus infigunt? accedamus nos quoque cum tanta alacritate ad hanc mensam, et unus sit no­bis dolor, hac esca privari.“ Et iterum 4): „Aquilarum, non monedularum haec est mensa.“ Tandem monet nos idem S. Pater 5): ,,Nemo accedat cum nausea, nemo resolutus: omnes accensi, omnes ferventes, et excitati.“ S Gregorius M. autem inquit6) : ,,Non saturantur nisi famelici, qui a vitiis perfecte jejunantes divina Sacramenta percipiunt,.. et quia sine peccato electi etiam vivi esse non possunt, quid restat, nisi ut a peccatis, quibus eos humana fragilitas maculare non desinit, evacuari quotidie conentur... hac repletione nos evacuare Paulus insinu­ans ait: Probet se ipsum homo etc.“... Adhuc audiendus est Concina sic de hac re scribens7): „Distinguenda sunt peccata, quae imbecillitatem humanam comitantur, ab Ü3, quae deliberata electione perpetrantur. Qui peccatis etiam venialibus deliberate perpetratis contaminati, et affectum ad eadem foventes manducare Christi corpus non reformidant, magno in dis­crimine versantur in gravissima prolabendi sacrilegia,.“ Porro singulari cum attentione, reverentia ac devotione erga Christum ad Al­tare accedere nos oportet: „quia in hoc Sacramento praesens est divina majestas, debet recipi cum honore“ ait S. Bonaventura 8). Idem exigunt haec Apostoli verba: „Qui------­m anducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Corpus Domini“ hoc est juxta SS. Patrum interpretationem, non ponderans, non attendens doni magnitudi­>) Matth. 22, 12, 13.— “) serm. 41. de Sanet. — *) tom. 85. in Matth. —*) bom. 46. in Joann. — <9 hóm, 70. ad popul. — *) in cap. 1. lib. 1. Beg, — ’) Theolog. dogm. mor. t. 8. — 8) tract, de praepar. ad Missam.

Next

/
Oldalképek
Tartalom