Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

89 gentium perficitur, cuius vel is est scopus, ut ex vinis acribus et acidis fiant dulcia, vel is, ut vina natura lenia reddantur fortiora. Id quoque notum est, quod farina etiam triticea frequenter adulteretur, commiscendo illam cum farina aliarum frugum, aut etiam leguminum, et utinam horum tantum, et non etiam aliarum materiarum. Quae cum ita sint, DD. Curati aliique Sacerdotes summam adhibeant necesse est vigilantiam et sol­licitudinem tam circa farinam, ex qua hostiae Sacrificii et Sacramenti conficiuntur, quam circa vinum, sive materiam calicis. Vidimus, quantam retro actorum saeculorum fideli­bus, et Sacerdotibus circa praeparationem et confectionem materiae Sacramenti curam, quamve impigram sollicitudinem inspiraverit fides viva, qua crediderunt in SSmo Eu­charistiae Sacramento vere, realiter, et substantialiter contineri Corpus et Sanguinem una cum anima et divinitate D. N. J. C., ac proinde totam substantiam panis in Corpus, et totam substantiam vini in Sanguinem Christi converti, manentibus dumtaxat specie- bus panis et vini. Haec eadem fides non instillabit nobis parem curam, paremque sol­licitudinem, ne unquam profanemus tantum Sacramentum vel invalidam, vel saltem in­debitam, ac indecentem materiam adhibendo, qua forte in communi mensa frui nolle­mus? In cujus pectore praeter hanc fidem vel exiguus igniculus amoris in Divinum Salvatorem, qui ut PP. Tridentini loquuntur *): „dilectam animam suam in nostrae sa­lutis pretium, et carnem suam nobis dedit ad manducandum“, is profecto non accedet ad tremendum Altaris Sacrificium, nisi plene de eo convincatur e propria scientia et experientia, quod in pane purissimo triticeo, mundissime parato et confecto, et in vino virgineo Sacrum Missae Sacrificium oblaturus sit, verum nimirum per consecrationem Corpus et Sanguinem Domini Nostri, „qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum2)“ et coram quo proinde nos quoque omnes stabimus rationem de actis et factis, de omissionibus et negligentiis nostris etiam in recta Sacramentorum et Sacri­ficii Altaris administratione reddituri. Vae nobis, si in tanta tamque gravi re socordes aut negligentes fuerimus, quemadmodum etiam si immundi ad Altare accedamus, si la­biis pollutis verba illa sancta et divina pronunciemus, vi quorum Jesus Christus in manibus nostris descendit, si denique, quod in persona Christi peragimus, sit totum externum, nec nos una cum Christo Deo Patri immolamus. Strigonii, die 23-a Novembris, 1876. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus, ») Sess, mi, cap. 8. de Euch. — ‘) Act. 10, 42.

Next

/
Oldalképek
Tartalom