Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

83 Eucharistiam et ad Corpus Domini, quia dignum est, ut cum summa reverentia et diligentia geratur, expedit, ut ipse modus gerendi non taceatur.-------Frumentum, de quo faciendae s unt hostiae, quantumlibet bonum sit naturaliter et purum, tamen generatim eligitur, et lavatur studiose, nec per alias personas quam per ipsos fratres. Colligitur deinde in saccum non qualemcunque, sed qui ad hoc solum de bono panno consutus est, et reservatus; in quo colligatum commendatur uni famulo non lascivo; qui portans illud ad molendinum, molam lavat utramque, operitque sursam et deorsum cortinis, se ipsum induit alba, et su­per caput mittit et alligat superhumerale, id est amictum, ut nihil de facie praeter ocu­los possit apparere. Ita ergo molit, ita farinam cribrat, primo cribro quoque diligenter abluto. Major Ecclesiae custos, si non est Sacerdos vel Diaconus, Vicarium sibi quae­rit ad hoc opus perficiendum. Duos etiam alios de his ordinibus huius rei gnaros perquirit, accepta licentia a Priore, et unum conversum (Novitium). Hi quatuor finitis nocturnis se cali- cant, facies, manusque lavant, et capita pexunt. Secedunt deinde ad Altare S. Benedicti, et ibi cantant matutinas laudes; Primam quoque simul et septem Psalmos cum letania, reli­qua psalmodia interim delata. Deinde illi tres, qui sunt alicuius ordinis, induunt se albis et humeralibus, ut supra dictum est de famulo (sunt enim albae et amictus quidam huic soli negotio deputati), quorum unus farinam conspergit, et vehementissime compinguit super tabulam nitidissimam, habentem limbum in circuitu, aliquantulum in circuitu superficiem altiorem, ne aqua effluere possit. Conspergunt cum aqua frigida, quia inde fiunt hostiae candidiores ; a duobus vero reliquis hostiae formantur; aqua vero non in alio vase defer­tur, quam in quo solet ad Missas deferri. Ferramentum, in quo sunt coquendae, caractera- tum tenet conversus, manusque induit chirotecis. In ferramento possunt simul hostiae 6. poni; unde inter bajulum ferramenti et formatores hostiarum ponitur tabula, et super hanc duo sunt pali fixi, super quos lignum habetur transversum, super quod ponitur fer­ramentum ad hostias imponendas. Quae non fuerint coctae cutello abraduntur, et cadunt in disco deorsum in tabula imposito, et linteo jugiter cooperto, nisi quando hostiae abraduntur. Canunt Psalmodiam, quae remansit, et si voluerint Horas de S. Maria. Ad alias omnino horas tenent silentium, et summopere cavent, ut non modo saliva, sed nec flatus eorum aliquo modo ad hostias pertingere possit. Solus Conversus, si quid opus fuerit, breviter famulis innotescit, qui faciunt focum nonnisi de aridis lignis, et ad hoc de industria praeparatis. Atque solemnis hic ritus perseveravit usque saeculum XV., ut patet e Bernardi Tegernseensis Prioris libello M. S. a Martene citato *), quem ille de Eucharistiae Sacra­mento adversus quorumdam circa hoc dubia et errores exaravit, et ubi ad finem ita scri­bit : „Agite igitur caute, et securam imo certam partem eligite. Dubia imo reprobata parte praetermissa, sectemini in hac re morem, et ritum Patrum praecedentium Monachorum, qui pro statuto et lege habuerunt, suisque posteris in scriptis reliquerunt; ut sibimet suis manibus de granis tritici exquisitis, et electis pro sacramenti debita materia mundas con­ficerent oblatas; quod hodie cum summa diligentia multi Claustralium sollicite observant/1 In altera Eucharistiae materia adhibenda haud minor erat cura et vigilantia Ecclesiae Ministrorum, sed ipsius etiam fidelis populi. Ex actis Concilii Ephesini novimus, *) 1. ut supra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom