Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

80 cem corporale, id est sindonem, quod accipiens Diaconus ponit super Altare, a dextris projecto capite altero ad Diaconum secundum, ut expaudant. Deinde transit Sacer­dos ad suscipiendas oblationes. Interim cantores cantant Offertorium cum versibus, et po­pulus dat oblationes suas, idest Panem et Vinum et offerunt cum fanonibus candidis primo masculi, deinde foeminae; novissime vero Sacerdotes, et Diaconi offerunt, sed solum panem, et hoc ante Altare. Subdiaconus vero cum calice vacuo sequitur Arcki-Diaconum, et Pontifice oblationes populorum suscipiente, Archi-Diaconus suscipit post eum amulas (ampullas) et refundit in Calicem maiorem, tenente eum Subdiacono, quem sequitur cum scypho super planétam Acolythus, in quem Calix impletus refunditur. Oblationes autem a Pontifice suscipit Subdiaconus et ponit in Sindonem, quae eum sequitur, quam tenent duo Acolythi.“ In quem ordinem, in Galbarum etiam Ecclesiis vigentem, observat doctus Oratorii Presbyter, Petrus Le Brun ‘) „adeo praeclarum ordinem sensim evanescere coe­pisse, ante vero quam prorsus effugiat, e re fore animadvertere: 1. populum obtulisse pa­nem et vinum ; 2. Clerum obtulisse panem tantum; 3. vinum percolari consuevisse, ne quid fecis inesset; quod argumento est, vinum a populo oblatum ad consecrationem ad­hibitum fuisse; 4. videri, Cleri panem ad consecrationem antepositum fuisse.“ Notandum, quod aquam, pro Sacrificio requisitam Cantores obtulerint, qui hanc solam offerre poterant et debebant; cujus rei causam discimus ex Amalario 2): „Omnispopulus, inquit, intrans Ec­clesiam, debet sacrificium offerre: at Cantores, — propter instantem necessitatem can­tandi, non habent licentiam huc illucque discurrendi, ut singuli offerant cum caeteris. Sta­tutum est eis, ut penitus non sint extorres a sacrificio, custodire aquam, et hanc unam of­fere pro caeteris. Cantores-------quaerant aquam ad fontem, et servent eam coopertam u sque ad tempora sacrificii, et tunc mundam eam offerant.“ Panem Eucharisticum a fidelibus oblatum ipsi etiam praeparaverunt. Frequen­ter tamen hanc in se provinciam suscipiebant nobilissimae matronae, qualis fuit Candida, uxor Trajani Magistri Militum, quae totas noctes molebat, et oblationis panem propriis manibus faciebat.'3) De S. Francorum Regina Radegunde narrat Venantius Fortunatus4): „MoreS. Germani tota Quadragesima,in quantum quotidiana refectio postulabat, sua manu commolebat et exinde oblationes suis manibus faciens, locis venerabilibus incessanter dis­pensabat. Quae autem Venantius de SS. Radegunde et Germano refert, certo scire po­tuit, utpote utriusque coaevus. Et de S. Wenceslao Bohemiae Duce et Martyre legimus in Breviario, quod suis manibus triticum seruerit, et vinum expresserit, quibus Sacerdotes in Missae Sacrificio uterentur. Saepe Sanctimonialibus commissum fuit, ut panem eucha­risticum pararent, prout legimus in libro Miraculorum S. Wandregesili. °) Cum autem, ut scribit Benedictus XIV. °), malus quidam abusus irrepsisset, quemlibet panem obla­tum consecrandi, nullo discrimine adhibito, ut interdum ad Sacrificium Sacerdotes pane uterentur non satis mundo pro Sacrificii Majestate, mos introductus est in aliquibus Ec­clesiis, ut farina offeretur, cujus moris testem habemus Honorium Augustoduneusem •* „Oliru, inquit ille7), Sacerdotes a singulis domibus et familiis farinam accipiebant, et inde Dominicum panem faciebant, quem pro populo offerebant.“ Ita sane e collata a J) Explicatio Missae t. 1. — a) de Eccl. Off. 1. 3. c. 19. — ®) Pallad. Hist. Lausiac. c. 145. *) ia eiu» vita.— *) V. Mabill. Act, Sanet, saec. 2. — «) De sacrosaucto Missae Sacrificio 1. 1. c. 5. — 7) in Gemma animae c. 58.

Next

/
Oldalképek
Tartalom