Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XVIII.

77 obligatione frequentius renovandi particulas, sive hostiam SSmi Eucharistiae Sacramenti, cuius obligationis fundamentum est periculum corruptionis ipsarum particularum. Ut panis eucharisticas triticeus sit, ita est de necessitate Sacramenti, ut solus hic sit consecrabilis. Non est autem de necessitate Sacramenti, ut triticeus panis sit sive azy­mus, sive fermentatus; in utroque enim veraciter confici Sacramentum definivit Concilium Florentinum. Est vero de necessitate praecepti graviter obligantis, ut Sacerdotes latini nempe ritus nonnisi in azymo, Sacerdotes vero graeci ritus nonnisi in fermentato Missam celebrent et Sacramentum conficiant; laudatum enim Concilium ultro definivit: „Sacer­dotes in alterutra ipsum Domini Corpus conficere debere, unumquemque scilicet juxta suae Ecclesiae sive Occidentalis, sive Orientalis consuetudinem.“ Quare S. Pius V. l) districtim prohibuit, ne deinceps Presbyteri Graeci latino more, et Latini graeco ritu Missas, et alia divina Officia celebrare praesumant.“ Alteram materiam, ex qua Sacramentum Eucharistiae confici debet, esse vinum de vite, discimus e superius relatis verbis institutionis. „Et accipiens (Dominus) calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus.“ 2) Sub specie igitur vini sanguinem suum bibendum dedit Apostolis Salvator Divinus, vini autem de vite expressi, addidit namque:3) „Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc geni­mine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.“ Unde jam Concilium Aurelianense IV.4) statuit: „ut nullus in oblatione sacri calicis, nisi quod ex fructu vineae exprimitur, et hoc aqua mixtum offerre praesumat; quia sacrilegum judicatur aliud offerri, quam quod in mandatis sacratissimis Salvator instituit“; quare Concilium Florentinum expresse definivit, materiam Eucharistiae esse vinum vitis,5) „Ter­tium est Eucharistiae Sacramentum, cuius materia est panis triticeus, et vinum de vite.“ Calicis igitur materia sufficiens est vinum vitis sive expressum ex uvis; pro­prie enim vinum illud dumtaxat dicitur, quod de vite sumitur. Quare liquores non ex uvis, sed v. g. e pomis, moris, palmis, malogranatis, aliisve fructibus aut radicibus con­fecti, sicut non dicuntur proprie et absolute vinum, sed improprie tantum et cum ad­dito : ita non sunt materia apta Sacramenti. Porro solum illud vinum est materia sufficiens Sacramenti, quod exprimitur et fit ex uvis maturis, omphacium itaque, quod est liquor, sive succus expressus ex uvis vini non maturis, non est apta et sufficiens materia Sacramenti. Rubrica enim Missalis de de­fectu vini sic habet: „Si vinum — sit de uvis acerbis, seu non maturis expressum, — non conficitur Sacramentum, quia, ut loquitur S. Thomas6), liquor inclusus in agresta est in via ad generationem, et ideo nondum habet speciem vini, et propter hoc non potest de ea confici Sacramentum. Liquor, qui postquam mustum plene ex uvis expressum fuisset, e maceratis su­perinfusa aqua vinaceis sive uvarum corticibus obtinetur, et lora vocatur, sicut non est vinum, sed aqua, habens aliquantulum vini acumen, ita non est materia consecrabilis. De hoc liquore audiendus est Meratus7): „Rursus, inquit, vinum illud, seu potius liquor ex uvis secundo, aut tertio compressis, magna aquae copia superinfusa, et vocari solet lora, 1) in Bulla „ProTidentia“ ddto SO. Aug. 1566. — ») Matth. 1. c. — ») 1. c. v. 29. — «) can. 4 __*) §. Ter. t ium. — •) q. 74. art. 5. — ’) Vide hujus libr. 1737. Romae impr.

Next

/
Oldalképek
Tartalom