Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
I.
5 teat conversari in domo Dei, „quae est columna et firmamentum veritatis.“ i) Sciat hanc esse voluntatem Dei, ut benefacientes obmutescere faciamus imprudentium hominum ignorantiam 2), et conversationem nostram inter gentes habentes bonam. Quum enim Civitas simus supra montem posita, 3) quae non potest ab intuentium aspectu et oculis abscondi, quid mirum, si omnium in nos conjiciantur oculi, qui et omnes semitas nostras et vestigia pedum nostrorum curiose considerant, et si forte vel non lotis manducare manibus nos animadvertant, 4) vel Sabbato per sata spicas vellere, 5) Pharisaeorum more clamant et scribunt contra nos amaritudines, et consumere nos volunt peccatis ignorantiae nostrae, 6) quodve in eis nugarum instar, ac omnino nulla vel culpa reputatur, nobis ad iniquitatem imputatur; propterea videte FF. et FF. quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes. 7) Oportet quippe nos, tamquam filios lucis, sicut in die honeste ambulare 8) ita, ut lux probae conversationis nostrae omnino luceat, quandoquidem haec nobis statuta sit lex, ut videntes opera nostra bona glorificent Patrem, qui in coelis est.“ ,J) Nemo vestrum se seducat inanibus illis verbis „sufficit mihi conscientia mea, non curo, quae loquantur homines.“ „Si dixeris, inquit10) Doctor Maximus S. Hieronymus, sufficit mihi conscientia mea, non quae loquuntur homines, audi Apostolum scribentem : providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.“ Et S. Augustinus *‘) „Propter nos conscientia nostra sufficit nobis; propter vos fama non pollui, sed pollere debet in vobis. Tenete, quod dixi, et distinguite. Conscientia necessaria est tibi: fama proximo tuo. Qui fidens conscientiae suae, negligit famam suam, crudelis est. Vae mundo a scandalis, sed etiam vae homini illi, per quem scandalum venit.“ 12) „Unusquisque ergo sicut accepit gratiam, illam administret, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei, si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus aedificetur proximus et honorificetur Deus per Jesum Christum, Cui est glóriáét imperium in saecula saeculorum. Arnen.“13) Strigonii, die 15-a Januarii, 1876. A reg. financiarum Ministerio in hoc objecto editos, et ope Rescripti a reg. Cult.' et publ. Inst. Ministerio ddto 4*ae curr. m. Nro 123 exarati ad me transpositos ordines, cum DD. Curatis pro direciivo notitiae statu et stricta observantia in subnexo communico:. Másolat. Hirdetmény. A „családi értesítések“ bélyegkötelezettsége tárgyában felmerült kételyek alkalmából a törvényhatóságok, bíróságok és az említett okiratokat kiállító lelkészek tájékozhatása végett kijelentetik, hogy a „családi értesítések“ mint ösz- szesitett anyakönyvi kivonatok a pénzügyi törvények és szabályok 14-ik füzetében foglalt illetékszabás 6-ik tételszámának „jegyzék“ értelmében törvényszerűen annyiszor igénylik az 50 krnyi bélyegjegyet, a hány születési (keresztelési) esketési vagy halálozási eset tanusittatik azokban. Kivételnek csupán a következő esetben van helye: I. a) A katonakötelezettség alól leendő' felmentés iránti felszólalási kérvényekhez, b) a hadseregből való elbocsátást — törvényen alapuló indokok beálltával — szorgalmazó beadványokhoz, — Nro 601. Ordines Ministeriales, ope quorum dubia circa tymbra informationum familiarum (családi értesítések) resolvuntur. 1)1. Tim. 3. 15. — 2) 1 Petr. 2, 15. — 3) Cf. Matth. 5, 14. — 4) Math. 15. 20. — 5) Matth. 12, 1. — 6) Job. 13, 26.-7) Ephes. 5, 15. — 8) Rom. 13, 13,— 9) Matth. 5, 16— 10) ep. 47.— 11) V. Conc. Aquisgran. 9. 1. c. 12. Nolo. — 12) Matth. 18, 7. — 13) 1. Petr. 4, 10- ßq.