Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XV.

67 Libram hunc copiose et solertissime scripsit et typis vulgandum curavit Ludo- vicus Némethy, Cooperator ad S. Annam Budapestini. Elucubravit historiam templi cele-1 bratissimi, quod etiam Mathiae Corvini appellatur, et in quo, ut alia silentio premam, Au- s gustissimus Rex et Dominus Noster Clementissimus s. Regni corona redimitus fuit. Tem- í plum hoc, plurimis obnoxium vicissitudinibus, novam inire incipit existentiae suae perio­dum. Jam enim restaurationi illius in originario gottico stilo manus admotae sunt, et tuto sperare licet fore, ut dignitati Urbis, cuius principalis est Ecclesia, plene respondeat. Ope­rae pretium piaestitit praelaudatus libri auctor, quod historiam huius Ecclesiae solerter in­vestigaverit, et studiorum, laborumque fructum publici juris fecerit in libro, pro quo folia praenumerationis cum eo adjacent, quod opus ipsum non possim non impensius com­mendare. Strigonii, die 15-a Octobris, 1876. Stephanns Sullay, Presbyter A. Dioecesis Agriensis et parochiae Administrator in Domaháza exaravit et typis vulgandum proposuit librum de secta liberorum murariorum, eius nimirum fundamentali principio, fine, mediis ad finem obtinendum, effectibus et pernicie quoad statum civilem et Ecclesiam. Libri titulus patet ex advoluto pro quolibet Districtu VADiaconali exemplari folii praenumerationalis, in quo legitur etiam pretium libri. Strigonii, die 15-a Octobris, 1876. Georgius Sághy, emer. Parochus Dercsikaensis, postquam longius durante acutis­sima hepatis et cangraenae stomachi infirmitate Sacramentis moribundorum iterato munitus fuisset, die 30-a Septembris, a. curr. animam Deo Creatori, cui per 42 annorum spatium in sacerdotio famulabatur, reddidit in Sárosfalva, filiali parochiae Egyházgellensis, anno aetatis suae 66. Quam proin, ut in lucis ac pacis regione quantocyus a Domino constituatur, piis ad aram suffragiis Ven. Cleri hisce devoveo. Strigonii, die 15-a Octobris, 1876. Nr. 4540. Commendatur liber: „Nagy- boldogasz- äzonyról neve­zett Budavári főtemplom tör­ténelme.“ / ľ Nr. 4541. Folia praenu­merationis pro opere Stephani Sullay dimit­tuntur. •/ / Nr. 4542. Obitus Geor­gia Sághy, emer. Parochi- Dercsikaensis. Rssimum D. Petrum Méhes, Ins. Coll. Eccl. ad S. Martinum Posonii Lectorem- Canonicum et Ins. Ord. Imp. Francisci Josephi I. Equitem die 5-a curr. post longam at­que plena in Dei voluntatem resignatione patienter toleratam plurium annorum infirmi­tatem ac piissime suscepta moribundorum Sacramenta anno aetatis suae 87, sacerdotii au­tem 61-0 ad aeternitatem evocatum fuisse ad notitiam Ven. Cleri cum eo perfero, ul animae ejus, quatenus miseratione Dei quo ocyus sociare mereatur angelicis choris, piis ad aram obsecrationibus succurrere velit. Strigonii, die 15-a Octobris, 1876. Pro hac labii slavici statione concursus in diem 15-am futuri mensis Novembris defigitur. Emolumenta ejus sunt haec: qua docens habet agrum 8 m. p., quem proprii Nr. 4543. Mors Petri Mé­hes, Canonici Posoniensis. t Nr. 4544. Statio decentia 5 et cantori» in Banka, filia matris Mora- vanka publica ^ tur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom