Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIV.

59 XIV. Nr. 4372. Statutum 38. Synodi Dioecesanae, quae a. 1860 celebrata fuit, recenset ali­quas pastoris animarum obligationes circa Missas fundatas, estque eo scopo latum, ut abusus eatenus vigentes e medio tollerentur, prout e tenoribus ipsius Statuti liquet; dicitur enim ibi: „ Accedit, negari neutiquam posse, quod hinc inde varii abusus hoc in negotio in­tervenerint.“ Experientia docet, et querimoniae ad me delatae contestantur, quod scopus, qui praedicto Statuto intendebatur, obtentus non fuerit. Accidit enim, quod piae Missarum fun­dationes incuria et negligentia sacrorum Curionum pessumiverint. Accidit etiam, quod piae fundationes contra voluntatem fundatorum nunquam erectae fuerint, quia Curator ani­marum numeratam in manus suas atque pro perpetua fundatione destinatam pecuniae summam manualium stipendiorum instar considerare ac habere, atque in propriam corbo­nam sive crumenam mittere non abhorruit. Accidit denique, quod super piis Missarum fundationibus nunquam confectae fuerint sic dictae fundationales litterae, quas Ordinariatui pro acceptatione et confirmatione substernere oportuisset. Quia vero notata Curatoris ani­marum de his fundationibus periverunt, post fata illius aegre admodum, vel etiam vix erui potuerit, per quem, et erga quales ac quando adimplendas conditiones Missae funda­tae fuerint. Atque haec, quae acciderunt, non abusus dumtaxat dicendi sunt, sed facinora et eo quidem execrabiliora, quod commissa fuerint contra fundatores passim jam saeculo de­functos, qui iccirco jus suum prosequi non possunt; quod porro commissa fuerint in mani­festum detrimentum animarum, quae illo recte suffragio fraudantur, quod efficacissimum esse Catholica fides docet ac tenet „acceptabili nempe Altaris Sacrificio“ quemadmodum lo­quuntur Tridentini Patres. *) Quod item commissa fuerint cum apertissima laesione justi­tiae, quae postulat, ut sancta sit, sancteque in omnibus servetur piorum voluntas funda­torum, qui nunquam onera Missarum perpetua aere oblato fundavissent, nisi novissent, eam esse Ecclesiae Catholicae legem, ut sub nullo plane praetextu liceat rem alienam in­vadere, ac proinde etiam nunquam fas sit, pia legata et oblationes contra benefactorum, fundatorum vel offerentium mentem erogare. Quod denique commissa fuerint ab iis, qui vi muneris, et sub fide jurisjurandi obligantur, peculii sacri, ad quod piae fundationes indubi­tanter pertinent, integritati ac securitati per fidelem administrationem, exactissimumque le­gum ac dispositionum eatenus vigentium observantiam prospicere. Sub fide inquam etiam juramenti, quando enim neo-nominati parochi canonice instituuntur, jurant per Deum vi­vum, per Immaculatam Dei Genitricem Mariam et 00. SS., quod Ecclesiae, cuius cura ipsis creditur, fideles futuri, et in spiritualibus ac temporalibus bene et laudabiliter deservi­De Missis fundatis, et obligationi­bus circaillas e prae­scriptione legum ecclesiastica­rum adim­plendis. x) Sess. 25. decr. de Purgatorio.

Next

/
Oldalképek
Tartalom