Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XIII.
57 Pro hac labii slavici statione concursus in diem 23-am Octobris, a curr. praestituitur. Emolumenta ejus sunt haec: e cassa dominali 100 flni et aeque a Dominio 4 metr. pos. siliginis; a pube scholastica, cujus numerus ad 50 ascendit, 100 ílni; a singula prole oeconomorum et inquilinorum per % metr. in summa 6 circiter metr. pos. siliginis; ex arenda agrorum scholae 70 flni; quibus insuper 1 jug, terrae, quod Dominium, et 600 org. □ ex agro scholari, quas rursum fideles culti vaut, accedunt. Quod autem ad Jiabi- tationem adtinet, haec praeter localitatem scholae duobus cubilibus, culina, camera et hortulo 120 org. □ constat. Libelli supplices senatui schol, catli. in Bodokinscribendi exhibeantur ARD. Antonio Cherny, Surr. VADiacono et Parocho Nagyrippényensi. Strigonii, die 25-a Septembris, 1876. Pro hac labii slavici et germanici statione concursus m diem 23-am Octobris, a. curr. defigitur. Emolumenta ejus sunt: 3 jugera agrorum, hortus et liberum pascuum; e cassa Ecclesiae 8 fl. 40 xri et ex ejus agris 6 m. p. siliginis; e stola 20 fl.; e fundo studiorum 51 fl. 60 xri; a Communitate titulo didactri 252 fl. 78 xri et titulo ligni focalis 9 fl. 10 xri. Habitatio constat duobus cubilibus, culina et camera. Recursus senatui schol. cath. in Szobotist inscribendi exhibeantur ARD. Stephano Belicza, VADiacono et Parocho Szeniczensi. Strigonii, die 25-a Septembris, 1876. Josephus Horth, emer. VADiaconus et Parochus Kátlóczensis, die 6-a curr. ex marasmo senili vivere desiit. Complevit annum aetatis 90-um et sacerdotii 66-um, ac proinde omnes huius Archi-Dioecesis Sacerdotes aetate physica et annis presbyteratus superavit. Beneficium quidem parochiale cum officio ante annos quatuordecim resignavit, factus Sacerdos Instituti S. Adalberti E. M., sed nihilominus quam vitam otiosam vixit, immo usque obitum operabatur rem divinam peragendo, exhortando populum, in cuius gremio domicilium fixit, egentibusque pro modulo virium succurrendo. Non igitur pertinebat inter illos senes, de quibus dicit S. Joannes Cassianus (Collat. 2.) : „Sunt nonnulli, quorum etiam (quod est lugubrius) major multitudo, qui ignavia senescentes, auctoritatem sibi non maturitate morum, sed annorum numerositate conquirunt.“ Animam defuncti Nestoris Archi-Dioecesis hujus solitis ad altare Dei suffragiis commendo, simulque illos, qui vacantem in Instituto S. Adalberti locum obtinere cupiunt, ad supplices suos intra quindenam isthuc exhibendos provoco. Strigonii, die 25-a Septembris, 1876. Andreas Rissák, Parochus Radosnaensis et Sacerdos jubilaris in annum decimum, die 19-a curr. post pie suscepta moribundorum Sacramenta anno aetatis suae 87-o placide Nr. 4134. Statio docentis in Bodok, filia matris Csermend publicatur. Nr. 4135. Statio docentis et cantoris in Szobotist vacat. Nr. 4137. Obitus Jose- phi Horth, Sacerdotis Instituti S. Adalberti. Nr. 4138. Mors Andreae Rissák, et concursus pro parochia Ra- dosnaensi.