Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
X.
48 Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-EpiscopnsNr. 3143. Statio subdocentis in schola capitali Gal- góczensi concursui exponitur. Nr. 3172. Mors Ladislai Gyürky. Concursus pro parochia Levensi, Nr. 3218. Neoordinati ADioecesis Presbyteri. Nr. 3222. Statio docentis unasubcan- loris in Oppido Somorja vacat. Pro hac statione, quae peritiam linguae hungaricae, slavicae et germanicae deposcit, concursus in diem 28-am Augusti, a curr. defigitur. Stationi huic adnexa emolumenta praeter habitationem ac totalem in domo cantoris provisionem consistunt in 160 finis, quibus insuper a singulo funere 10 xri, a musicali vero 1 flnus accedit. Recursus Senatui schol. cath. Oppidi Galgócz inscribendi exhibeantur ARD. Eugenio Melcsiczky, VADiacono et Parocho Hrádekensi. Strigonii, die 18-a Julii, 1876. D. Ladislaus Gyürky, Parochus Levensis die 19-a curr. anno aetatis 76, sacerdotii 53 post suscepta moribundorum Sacramenta animam suam Deo Creatori reddidit, quam dum solitis fratrum suffragiis commendo, pro vacante illo parochiali beneficio concursum, usqne finem futuri mensis Augusti duraturum, publico. Strigonii, die 22-a Julii, 1876. Festo B. M. V. de Monte Carmelo in diem 16-am Julii, a. curr. incidente ministerio manuum mearum ad S. Presbyteratus Ordinem promoti sunt sequentes ADioecesis Diaconi: Agnelli Josephus lOOrliczky Franciscus Bdhm Carolus Paulovics Josephus Hornák Ignatius Perger Ludovicus Horváth Josephus Plöchl Antonius 5 Huszár Stephanus Polatsek Ernestus Janovszky Stephanus 15 Sandrik Josephus Kirchknopf Ludovicus Tomann Josephus Michalek Joannes Tremmer Ludovicus. Müller Carolus Strigonii, die 24-a Julii, 1876. Pro hac labii hungarici statione concursus in diem 28-am futuri mensis Augusti praestituitur. Emolumenta ejus sunt: 1 % metr. pos. ager, propriis viribus cultivandus; e cassa oppidana trimestraliter levandi 500 fini; e fundatione Garayana 19 fi. 50 xri; e taxis qua subcantori obtingunt incirca 60 fini; tandem 7 org. ligni focalis et aliae 3 pro calefactione scholae. Habitatio duobus cubilibus, camera et culina absolvitur, cui adjacet 1 metr. pos. capax hortus, cum cantore primario dimidiandus. Libelli supplices Senatui schol. cath. Oppidi Somorja inscribendi exhibeantur ARD. Michaeli Résely, Surr. VADiacono et Parocho ibidem. Strigonii, die 24-a Julii, 1876.