Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

VIII.

39 ere novi Instituti initia, quod autem provida Superiorum cura, imprimis vero lar­ga divinae benedictionis accessione ea coeperunt incrementa, quae hodie laeti conspici­mus. Quae Asceterium illud nunc incolunt, et in eodem Deo jugiter famulantur et educatione ac institutione prolium sequioris sexus indefesse occupantur Virgines, pio ac grato animo recolunt beneficia suae Congregationi et instituto intercapedine du­centorum annorum a divina Providentia collata. Proposuerunt itaque bisaeculare sui instituti festum festiva et sacra octo dierum solemnitate in sua Ecclesia celebra­re, erga quarum mihi porrectam, a me vero Sanctissimo Domino Nostro humillime substratam et commendatam supplicationem subnexum emanavit Apostolicum Rescri­ptum, cuius vigore non Monialibus dumtaxat, sed omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, praedictam Monialium Ecclesiam durante octiduo agendi ibidem bisae- cularis festi visitantibus, reliquasque praescriptas conditiones adimplentibus, indulgen­tia plenaria conceditur. PIUS PP. IX. Universis Christifidelibus praesentes Litteras inspecturis salutem et Aplicam Benedictionem. Cum sicut nobis relatum est, Moniales Ursulinae Monasterii Posonien- sis in Dioecesi Strigoniensi saecularia sacra solemnia ad memoriam aedificati ab­hinc ducentos annos Monasterii mense Junio hujus anni per octo dies continuos in sua Ecclesia celebraturae sint; Nos hac oblata occasione Fidelium pietatis foven­dae omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confes­sis ac S. Communione refectis, qui Ecclesiam dicti Monasterii uno quo cuique eo­rum libeat ex octo diebus continuis praefatae solemnitatis devote visitaverint, ibi- que pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conver­sione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem, quam etiam Animabus Christifidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per mo­dum suffragii applicari posse misericorditer in Domino concedimus. Praesentibus hoc anno tantum valituris. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XVI. Maii MDCCCLXXVI. Pontificatus Nostri Anno Trigesimo. (L. f S.) F. Card. Asquinius m. p. Strigonii, die 25-a Maii, 1876. Concursuale examen cum adolescentibus, ad statum clericalem aspirantibus, atque ad Seminaria suscipi optantibus instituetur Strigonii die 4. futuri mensis Julii. Com­petere et pro examine comparere poterunt non solum adolescentes, qui jam sextam et altiores etiam duas classes absolverunt, sed ii quoque, qni quintam, vel saltem quartam classem gymnasialem bono cum successu emensi sunt. Hoc enim anno ex inferioribus etiam his duabus classibus recipientur adolescentes in aedibus Convictus Reg. AEppalis Tirnaviensis educandi et in ejate AEppali majori Gymnasio instituendi. Concursuri adole­scentes aetatem suam, de qua certo constare debet, extractu matriculari doceant est ne- cesse. Inscriptio examini semet sistere cupientium fiet 3 Julii. Quae scopo eo publicantur, ut ad concernentium adolescentum notitiam perferantur* Strigonii, die 25-a Maii, 1876. Nr. 2282. Terminus con- cursualis cum candidatis sta­tus clericalis instituendi examinis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom