Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

I.

CIRCULARES DIO EC ES AN AE. Nr. L Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! inter maxima, quae Deus nobis proxime praeterlapso anno contulit, beneficia merito referimus, quod SSmum Dominum Nostrum Pium Papam IX. incolumem scire ac venerari nobis liceat. Pro S. Petro, Apostolorum Principe, quando is servabatur in carcere, in quem jussu Herodis conjectus fuit, oratio sine intermissione fiebat ab Ecclesia ad Deum.1) Ab exordio itaque nascentis Ecclesiae Catholici pro visibili Ecclesiae Capite orant huncque morem illi, ut Stephanus Durantus e SS. Patribus et Conciliorum decretis demonstrat2) deinceps semper retinuerunt, quem nos quoque observamus, assidue depre- cantes divitem in misericordia Deum, ut Summum Pontificem „conservet, et vivificet, et beatum faciat in terra, et non tradat in animam inimicorum ejus.“ Quae verba Psaltis regii esse novimus.3) Et Dominus preces nostras exaudire dignatus est; suum enim in terris Vicarium, sospitem ac vegetum conservavit, quem ut novimus, quia ad satietatem legimus, paucis abhinc annis vix non quolibet momento morti devoverunt volantium pagellarum scriptores et politici homines, qui posteriores iccirco jam electione successoris occupaban­tur, quasi id negotii sive Deus, sive Ecclesia illis commiserit. Non autem tantum conser­vavit Dominus Beatissimum Patrem sed vivificavit etiam, seu ut cum Psalte regio loquar,4) renovavit veiut aquilae juventutem ejus. Sollicitudine namque omnium Ecclesiarum hac praesertim temporum calamitate distineri, novos vix non quotidie impetus in Ecclesiam; novas jurium eius violationes audire et experiri, innumerabilem propemodum undique ad Urbem adventantium fidelium multitudinem in conspectum admittere, audire, ad quaesita respondere, haec inquam omnia exequi, et non deficere, certissima sunt vigoris argumenta. Derelictus ab omnibus, qui adjutorio esse poterant et possent, positus in signum, cui con­tradicitur,5) omnibus exutus vitae praesidiis, ad stipem filiorum redactus, miro nihilominus modo praesentissimis Ecclesiae indigentiis succurrit, prospicit, providet, nihil sibi retinens, omnia largiens, apostolica fortitudine et libertate Ecclesiae gubernat navim, nec frangi nec flecti se patiens, officium facit et exequitur a Deo sibi creditum, caetera Deo commit­tens, cuius est imperare ventis et facere tranquillitatem, et effectu deinceps quoque compro­bare, quod coelum et terra transeant, verba autem illa divina nunquam praetereant6), quae Nr. 600. De Beatissimo Patre — de pugna cultu­rae — monita. 1) Act. 12, 5. — 2) de ritib. Eccl. 1. 2. cap. 23. — 3) Psalm. 40. v. 3. — 4) Ps. 102, 5. — 5) Cf. Lue. 2, 34. — 6) Matth. 24, 35. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom