Circulares litterae dioecesanae anno 1876 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

III.

/ ut fideles saepius per annum peccata sua confiteantur, discimus, ut alia praetermittam, e Catechismo, qui ex Decreto Concilii Tridentini editus est, in quo") legimus et etiam popu­lum doceri jubemur: „Sed nulla res fidelibus adeo curae esse debet, quam ut frequenti peccatorum confessione animam studeant expiare. Etenim cum aliquis mortifero scelere urgetur, nihil ei magis salutare esse potest ob multa, quae impenderint, vitae pericula, quam statim peccata sua confiteri. Nam, ut sibi quisque diuturnum vitae spatium pollice­ri queat, turpe profecto est, cum in eluendis corporis et vestium sordibus tam diligentes simus, non eadem saltem diligentia curare, ne animae splendor turpissimis peccati maculis obsolescat.“ Quaestione alia2), quae sic sonat: „Quoties christiani hoc beneficio (confes­sionis sacramentalis) uti debeant,“ recensentur casus, in quibus urgeat praeceptum divinum confitendi sua peccata. Quomodo vero huic Ecclesiae intentioni, ipsique praecepto divino respondere fideles poterunt, si animarum Curatores, aliique Oonfessarii non obligentur nisi tempore paschali tribunal Poenitentiae administrare? Ut vero fideles ad frequentius confi­tendum peccata sua eo facilius inducantur, monentur Parochi3), ut confessionis praestanti­am saepius populo fideli ob oculos sistant. Quantum vero curae et diligentiae in ea (prae­stantia) explicanda pastores ponere debeant, ex eo facile intelligent, quod omnibus fere piis persuasum est, quidquid hoc tempore sanctitatis, pietatis et religionis in Ecclesia summo Dei beneficio conservatum est, id magna ex parte confessioni tribuendum esse; ut nulli mirandum sit, humani generis hostem, cum fidem catholicam funditus evertere co­gitat, per ministros impietatis suae et satellites hanc vel ut christianae virtutis arcem totis viribus oppugnare conatum esse. Jam videant Curatores animarum, cum quibusnam senti­ant, si frequentiam confessionis oppugnent sin minus verbo, certe facto, repellendo nempe illos, qui extra etiam tempus paschale sua confiteri peccata volunt. Eadem est Ecclesiae mens circa Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum. Est illud sub speciebus panis et vini per modum cibi spiritualiter nutrientis in vitam aeternam institutum, estque in Ecclesia, quod lignum vitae in medio paradisi terrestris fuit: ad quod proinde fideles frequenter ut accedant juxta intentionem illius Auctoris, Domini Nostri Jesu Christi, vehementer optat sollicita filiorum suorum mater Ecclesia. Hanc Ecclesiae mentem, hocque desiderium iteratis vicibus expresserunt Patres Tridentini: „Demum, inquiunt,4) pa­terno affectu admonet Sancta Synodus, hortatur, rogat, et obsecrat per viscera misericor­diae Dei Nostri, ut omnes et singuli, qui Christiano nomine censentur, . . . haec sacra my­steria corporis et sanguinis eius (Jesu Christi Domini Nostri) ea fidei constantia et firmi­tate, ea animi devotione, ea pietate et cultu credant et venerentur, ut panem illum super­substantialem frequenter suscipere possint.“ Et iterum5) „Optaret quidem, aiunt Patres, sacrosancta Synodus, ut singulis missis fideles adstantes, non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam perceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius sacrificii fru­ctus uberior perveniret.“ Eamdem Ecclesiae mentem declaratam reperimus in superius jam citato Catechismo. Praemisso enim eo, quod Christiani omnes Eucharistiam saltem semel in anno in Pascha sumere teneantur, sequentem quaestionem:6) Quoties et quibus tempo­ribus percipienda sit Eucharistia, praelaudatus Catechismus sic resolvit: „Neque tamen fideles hoc satis habeant, se huius decreti (Lateranensis Concilii) auctoritati ob te mperan 1 15 1) P. 2. c. V. q. 53. 2) ibid. 45.— 3) ibid. q. 36.— 4) less. XIII. deer, de SS. Euch. Sacram, c. 8.— 5) sess. XII. Doctr. de Sacrifi«. Miss. c. 6.— 6) P. 2. e. IV. q. 6Q. _

Next

/
Oldalképek
Tartalom