Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XIV.

95 2. Postulavit, ut si ea responsio dictas quoque benedictiones respiciat, sibi ta­men consuetam binam papalem benedictionem cum indulgentia plenaria, hoc ipso Anni Sancti Jubilaeo perdurante, propriae christifidelibus dioeceseos impertiri liceat. S. Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita sub die 8 Aprilis 1875 respondere censuit: Ad 1. Negative iuxta Litteras Apostolicas diei 24 Decembris 1874. Ad 2. Provisum in primo. I. Card. Ferrieri, Praefectus. Dominicus Sarra, Substitutus. II. Antistes auxiliator Episcopi S. ad pedes Sanctissimi D. N. Pii Papae IX. humil­lime provolutus exposuit: in Litteris Apostolicis Gravibus Ecclesiae quoad plenariam indulgentiam edici: Annuentes etiam, ut haec indulgentia animabus, quae Deo in caritate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit ac valeat; ex quibus verbis illi subiisse in mentem sequens dubium: An fidelis, qui expletis necessariis conditionibus pro lucrando Jubilaeo, applicare cupiat plenariam Indulgentiam pro alicuius anima defuncti, et ipse eodem tempore eamdem consequatur indulgentiam? Ex Audientia SSmi diei 25 Aprilis 1875 Sanctitas Sua benigne declaravit, Jubi­laei indulgentiam cumulative pro se et defunctis lucrari posse. Strigonii, die 28-a Augusti, 1875. I. Card. Ferrieri, Praefectus. Dominicus Sarra, Substitutus. Pro hac labii slavici statione concursus in 27-am Septembris, a. curr. praestituitur. Ejusdem emolumenta sunt: 2 jug. agrorum, propriis viribus cultivanda, quibus tria adhuc alia, ut sperare licet, accedent; 44‘/2 metr. pos. siliginis; 124 libones panis; e fundationibus 18 fl. 33 xr.; e stola incirca 35 fl.; titulo autem didactri 62 fl. Habitatio cubili, culina, camera et stabulo constat. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Szentmihályurensi inscribendi exhibeantur ARD. Gregorio Balázsy, Surr. YADiacono et Parocho Nagyczétényensi. Strigonii, die 30-a Augusti, 1875. Nr. 3720. Statio docentis et cantoris in SzentraihálYur vacat. i Pro hac labii hungarici statione concursus in 12-am Octobris, a. 1. defigitur. Emolumenta ejusdem sunt: 13 jug. ager, occasione recentissime perfectae commassationis obtentus; titulo quotidianae institutionis 40 fl. 80 xr.; dominicalis au­tem 15 fl.; titulo lecticalis 24 metr. frumenti mixti, 5 fl. et 138 fasces virgultorum. Habitatio praeter localitatem scholae uno cubili, culina, camera, stabulo, reclinatorio, atque horto 250 □ org. absolvitur. Recursus Senatui sehol. cath. Szabadiensi inscribendi exhibeantur ARD. Si- gismundo Peocz, VADiacono, Parocho Hédervárensi. Strigonii, die 31-a Augusti, 1875. Nr. 3723. Statio docentis in Szabadi, fi­lia matris Vá­mos vacat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom