Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XI.
81 XL Augustissimus Imperator Ferdiuandus I., idemque Hungáriáé Rex Apostolicus huius nominis V. die 29-a Junii h. a. placidissima obdormivit in Domino, plenus dierum, anno nempe aetatis 82 superato. Die 28-a Septembris 1830 Posonii sacra Regni Corona redimitus Majestatem et titulum Regis sumpsit, junioris tamen, dum Grenitor immortalis memoriae Franciscus I. vixit, quo die 2-a Martii 1835. ad aeternitatem evocato, ipse thronum haereditarium conscendit, tenuitque annis tredecim. Ad supremum Reipublicae clavum sedens nihil habuit antiquius, quam symbolo suo conformiter „recta tueri.“ Inter virtutes, quibus Dei munere ornatus fuit, amor erat, quo in sceptro suo subjectos populos flagrabat, quos rexit amore. Clementissimi profecto Principis mensuram sic adaequavit, ut voce populi benignus salutaretur. Magni sui Antenati, Caroli V. Caesaris invictissimi, vestigia premendo, et ipse imperii regnorumque fasces die 2 -a Decembris 1848. sponte dimisit, Regia Pragensi pro residentiae loco delecta. Sibi redditus, curisque imperii solutus totum se dedit religionis, pietatis et benificentiae operibus, cuius profecto eleemosynas enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum. Historiographorum est egregia Optimi Principis facta recensere, nostrum autem memoriam eius pie recolere, et animam Deo commendare, cui ille toto corde servivit, hocque etiam pacto regnavit, cum Deo servire, regnare sit. Dispono itaque, ut in omnibus Archi-Dioecesis Ecclesiis, Cathedrali, Collegiatis, Parochialibus et Conventualibus Religiosorum Missa de Requie ea, qua fieri potuerit, maxima solemnitate celebretur pro pie in Domino defuncto Augustissimo Rege olim Nostro Apostolico. Diem solemnium exequiarutu DD. Curati cointelligenter cum publicis Magistratibus determinent, iis certe tara politicis, qnam juridicis et militaribus, quemadmodum etiam populo fideli, et huic quidem ex ambone denuncient; dispono porro, ut die, exequias praecedente, omnes Civitatis aut loci campanae ternis vicibus mane nempe, in meridie, et circa vesperam, una hora, quemadmodum etiam sub Absolutione pulsentur. Strigonii, die 2-a Julii, 1875. Nr. 2701. Pro defuncto Augustissimo Imperatore Ferdinando I. et h. n. Rege Hungáriáé V. solemnes Exeqniae celebrentur. Joannes Cardinalis Simor m p. Archi-Episcopus.