Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

VIII.

71 VIII. Vigore subnexi Decreti: Joannes S. R. E. Presbyter Cardinalis Simor, Dei misericordia et Apóst. Sedis gratia Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensis Archi-Episcopus, Inclyti Regni Hungáriáé Princeps Primas etc. etc. etc. Venerabili Fratri, Rssimo Domino Josepho Boltizár, Praeposito B. M. V. de Albey, Metrop. Ecclesiae Nostrae Canonico etc. Salutem in Domino Sempiternam ! Posteaquam Vener. Frater Noster in Xto, Illmus ac Rssimus Henricus Szajbély, EI. Episcopus Vovadrensis, Eccl. Nostrae Metrop. Lector et Canonicus, Abbas B. M. V. de Valle Weszprim., SS. Theologiae Doctor et I. Ordinis Coronae ferreae II. Class. Eques etc. munus Vicarii in Spiritualibus Nostri et Causarum Auditoris Generalis, quod idem in Districtu Tirnaviensi longa annorum serie egregie gessit, in manus Nostras re­signavisset, seque ab eodem relevari petiisset, Nos vero petitioni huic, aequae ac justae tandem annuissemus; in id intentos Nos esse oportuit, ut alium deligeremus Virum, qui in administratione crediti Nobis Archi-Episcopatus partem sollicitudinis in se assu­mendo, pondus, quo ultra vires premimur, alleviet. Hinc aciem Nostrae mentis in Frater­nitatem Tuam dirigentes, et de fidelitate, insigni probitate, prudentia, scientia et experi­entia, aliisque, quibus polles, virtutibus plene confisi, Fraternitatem Tuam in antelato Districtu Tirnaviensi Nostrum in Spiritualibus Vicarium et Causarum Auditorem Genera­lem atque Officialem facimus, constituimus, deputamus, dantes et concedentes Fraterni­tati Tuae omnia illa jura, et omnes illas facultates, quae in Decreto Nostro, die 24. Maii 1867 exarato, atque Circularibus Nostris Dioecesanis inserto, continentur. Volumus au­tem, ut in Vicarium et Causarum Auditorem Generalem Nostrum Fraternitatem Tuam omnes Nobis in Archi-Episcopatu et jurisdictione subjecti, et ad Districtum Tirnaviensem pertinentes agnoscant, atque ut par est, Eidem Fraternitati Tuae debitam reverentiam et obedientiam canonicam exhibeant. Datum Strigonii, die 18-a mensis Maii, a. Domini 1875. Joannes m. p. Nr. 2300. In Tirnaviensi Districtu no­vus Vicarius in Spirituali­bus et Causa­rum Auditor Generalis con­stituitur. (L. t S.) ad benignum mandatum Julius Markus m. p. E. M. S. Canonicus, Cancellariae Primatialis Director. Dum autem hanc novi Vicarii Generalis constitutionem ac nominationem publi­cam facimus, decedenti de hoc munere, praei. Illmo ac Rssimo D. EI. Episcopo, pro ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom