Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

IV.

50 Qui scripta, ex occasione hujus solemnitatis typis iu sola Italia vulgata, nosse cupit, adeat pagellas periodicas „Neuer Anzeiger für Bibliographie und BibliotheCkwissenschaft“, quas redigit et publicat Dr. Julius Petzholdt Dresdae. Laudi profecto cedit Catholicis Italiae, quod in deplorabili quoque rerum conditione, in quam se* conjectos vident, sanctissimi et eruditissimi sui concivis memoriam festiva adeo solemnitate recoluerint. Nec Seminarium meum Archi-Episcopale in solemnius recolenda die illa anniversaria his defuit partibus. Solemnitatis ea die actae memoriam conservat praeclarissimus sacer sermo, quem de Doctoris Angelici sanctitate et doctrina pronunciavit, ac etiam publici juris fecit 111. et Rendiss. D. Josephus Dankó, Praelatus Summi Pontif. domesticus, E. M. S. Canonicus et Seminarii Rector, cuius sermonis exemplar benignissime e manibus meis suscepit SSmus Dominus Noster. Ad Seminarium igitur etiam meum Strigoniense pertinet gratiarum actio, quam Ordinis FF. Praedicatorum Vicarius Generalis deprompsit ac expressit ope subnexarum litterarum: f.t ■ „Nos Fr. Josephus Maria Sanvito Sacrae Theologiae Professor ac Vicarius Gene­ralis totius Ordinis Praedicatorum Omnibus Patribus, Fratribus et Sororibus ejusdem Ordinis Salutem et Sanctorum Imitationem. Appropinquantibus Nonis Martii, pergrata ac vel maxime jucunda Nobis sese offert occasio, Vos, Patres Fratresque charissimi, alloquendi itaut, inter tot, in quibus versamur, angustias, exordiendo cum Apostolo exclamare liceat: multa nobis gloria­tio pro vobis: repleti sumus consolatione, sup e rab undavimus gaudio in omni tribulatione nostra (Ex II. ad Cor. VII). Jam vertitur annus, quo, sexto recurrente saeculo a transitu D. Thomae Aquinatis, hanc anniversariam solemniter celebravimus diem, quae faustam, ac felicem nobis posterisque nostris sui memoriam relin­quet. Quo quidem gaudio libentius perfundi, et majorem a Nobis capi jucunditatem necesse est, cum ceteros ea quoque nobiscum laetatos fuisse cognovimus. Sed verius, ac solidius gaudium objicitur, quod Ordinis Alumnos, quamvis egestate divexatos, et invite dispersos in unum convenire, manere in officio, et ingenium, et vires, et substantias ad defensionem, incrementum et gloriam Angelicae doctrinae semper promptos esse, et fore paratos, haud dubie hac iu festiva recordatione perspeximus. Maxime sane animi Nostri voluptate accepimus ubicumque praeoptatam diem solemnibus honoris significationibus fuisse celebratam, itaut tanti Doctoris nomen et acta novo splendidiorique lumine fuisse collustrata viderentur. Quis enim valet enarrare, quot sacrae laetitiae significationes tum in Ecclesiis nostris, in Italia praesertim, tum ultra mon­tes, et ultra mare, et in longinquis regionibus, tum in aliorum Ecclesiis, Collegiis, Acade- miis, Ephoebeis fuerint editae? Unusquisque miseris hisce, ac turbulentis temporibus Templa festive circumornare, musicos instruere concentus, facundissimos accire Oratores, aliaque ad festivitatem dignius peragendam parare industria, labore et opera adnisus est. Undique ad Nos pervenerunt epistolae una simul cum litterariis monumentis, in quibus aut doctrina et acta S. Doctoris illustrabantur, aut carmine ejus praestantia in aevum duratura praecinebatur. Plures quoque, quorum humanitatem praeterire nobis religio est, ex utroque Clero, et ex ordinibus laicorum pios viros, suopte ingenio nobiles, et litteratura insignes nobiscum Angelico plausisse grato animo accepimus, inter quos primo loco 111., ac RR. Episcopos enumerare laetamur. Benedictus Deus pater misericor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom