Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

III.

47 % 1 Hoc anno idem obtinet, quod a. 1869. accidit, nimirum festum Annunciati- onis B. M. V.,^quod Ecclesia 25. Martii recolere solet, incidit in feriam V. Majoris Hebdomadae, quae feria est, et appellatur in Coena Domini. Itaque Ordines, quos circa Officium et publicum Cultum Divinum feria V. in Coena Domini observandos tunc praescripsimus et publicavimus, hoc quoque anno observandos eo magis decernimus, quod illi Summorum Pontificum et S. Congregationis Rituum decretis innitantur. Conti­nentur autem praememorati Ordines ac dispositiones in Dioecesanis sub 26. Januarii 1869. Nr. 419. dimissis Circularibus Litteris. Strigonii, die 10-a Februarii, 1875. Nr. 912. Observanda circa Officium et Cultum Di­vinum feria V. in Coena Do­mini. Decretum Congregationis S. Rituum. Urbis et Orbis. Instante Reverendis­simo Domino Ignatio de Senestrey Episcopo Ratisbonensi, propositum quum fuerit du­bium in ordinario coetu Sacrorum Rituum Congregationis, subsignata die ad Vatica­num habito, per Eminentissimum et Reverendissimum Dominum Cardinalem Alo^sium Bilio: An et quomodo nomen Sancti Erhardi Episcopi et Confessoris inserendum ait Martyrologio Romano ? Eminentissimi et Reverendissimi Patres Sacrae eidem Congre­gationi praepositi, omnibus mature perpensis, rescribere censuerunt: Affirmative; et de­scribatur in Martyrologio Romano nomen Sancti Erhardi ad diem octavum Januarii inter Elogium Sancti Patientis Episcopi et Sancti Severini Abbatis, cum sequenti titulo ; „Ratisbonae Sancti Erhardi Episcopi.“ Die 27. Septembris 1873. Factaque postmodern de praemissis per infrascriptum Secretarium Sanctissi­mo Domino Nostro Pio Papae IX fideli relatione, Sanctitas Sua benigne annuit, ac Elogium supradictum in Martyrologio Romano imprimi et apponi mandavit. Die 2. Octo­bris, 1873. Constantinus Episc. Ostien. et Velit. Card. Patrizi, S. R. C. Praef. D. Bar- tolini, S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 10-a Februarii, 1875. Nr. 913.,* De S. Erliardo E. C. Martyro­logio Romano inserendo. Decretum eiusdem Congregationis. Romana. „Quum hodiernus Apostolicarum Caeremoniarum Praefectus in suo opere, cui titulus: „Manuale sacr. Caeremonia- rum“ 1. II. c. 14 §. 7, variis opinionibus sepositis, proposuerit, imaginem Divini Infantis Natalitio tempore super Altari expositam triplici ductu thurificandam esse, quumque a nonnullis hujusmodi ritus errore redarguatur; ad tollendas praesertim varietates, quae sine aliqua fidelium admiratione continuari nequeunt, hanc S. Congregationem adivit humiliter postulans, ut velit praefinire, quid sit in casu agendum. Quapropter dubium proposuit: „An sacra imago Divini Infantis Natalitio tempore, principe loco super Altari exposita, sit post erugem thurificanda triplici ductu, eodem prorsus modo, quo incensatur crux cum imagine Crucifixi?“ Eadem S. Congregatio, audita relatione ab infrascripto Secretario facta, nec non vota R. D. Laur. Salvati, sanctae Fidei Promotoris Coadjutoris, re mature accurateque perpensa, rescribendum censuit: „Affirmative.“ Atque ita rescripsit et ubique locorum Nr. 914. De effigie Di­vini Infantis tempore Nata­litio rite co­lendo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom