Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

ctae ab ipsis adimplenda praescribere; atque etiam Capitulis et Congregatit^nibus tam sae­cularium, quam regularium, sodalitatibus, confraternitatibus, universitatibus, seu collegiis quibuscumque Ecclesias huiusmodi processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad mi­norem numerum pro suo prudenti arbitrio reducere possint ac valeant,* earumdem tenore praesentium concedimus pariter et indulgemus. Insuper iisdem Monialibus, earumque novitiis, ut sibi ad hunc effectum Confes- sarium quemcumque ad excipiendas Monialium confessiones ab actuali Ordinario loci, in quo earum monasteria sunt constituta, approbatum; caeteris autem omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus tam laicis quam ecclesiasticis saecularibus, et cuiusvis or­dinis, congregationis, et instituti etiam specialiter nominandi regularibus licentiam con­cedimus et facultatem, ut sibi ad eumdem effectum eligere possint quemcumque Presby­terum Confessarium tam saecularem, quam cuiusvis etiam diversi ordinis, et instituti re­gularem ab actualibus pariter Ordinariis, in quorum civitatibus, dioecesibus, et territoriis confessiones huiusmodi excipiendae erunt, ad personarum saecularium confessiones audi­endas approbatum, qui intra dictum anni spatium illas, et illos, qui scilicet praesens Jubilaeum consequi sincere et serio statuerint, atque ex hoc animo ipsum lucrandi, et reliqua opera ad id lucrandum necessaria adimplendi ad confessionem apud ipsos pera­gendam accedant, hac vice, et in foro conscientiae dumtaxat ab excommunicationis, sus­pensionis, et aliis Ecclesiasticis sententiis, et censuris a iure vel ab homine quavis de causa latis seu inflictis, etiam Ordinariis locorum et Nobis seu Sedi Apostolicae, etiam in casibus cuicumque, ac Summo Pontifici, et Sedi Apostolicae speciali licet forma re­servatis, et qui alias in concessione quamtumvis ampla non intelligerentur concessi, nec non ab omnibus peccatis, et excessibus quantumcumque gravibus et enormibus etiam iisdem Ordinariis, ac Nobis et Sedi Apostolicae, ut praefertur, reservatis, iniuncta ipsis poenitentia salutari, aliisque de iure iniungendis absolvere; nec non vota quaecum­que etiam iurata ac Sedi Apostolicae reservata (castitatis, religionis, et obligationis, quae a tertio acceptata fuerint, seu in quibus agatur de praeiudicio tertii semper exceptis, nec non poenalibus, quae praeservativa a peccato nuncupantur, nisi commutatio futura iudicetur eiusmodi, ut non minus a peccato committendo refraenet, quam prior voti ma­teria) in alia pia et salutaria opera commutare, et cum poenitentibus huiusmodi in sacris ordinibus constitutis etiam regularibus super occulta irregularitate ad exercitium eorum- dem ordinum, et ad superiorum assecutionem ob censurarum violationem dumtaxat con­tracta dispensare possint et valeant, eadem auctoritate, et Apostolicae benignitatis am­plitudine concedimus et indulgemus. Non intendimus autem per praesentes super aliqua alia irregularitate vel publi­ca vel occulta, seu defectu aut nota aliave incapacitate, aut inhabilitate quo quomodo con­tractis dispensare, vel aliquam facultatem tribuere super praemissis dispensandi, seu ha- bilitandi, et in pristinum statum restituendi etiam in foro conscientiae; neque etiam de­rogare Constitutioni cum opportunis declarationibus editae a fel. record. Benedicto XIY. Praedecessore Nostro incipien. „Sacramentum poenitentiae“ sub datum kalendis Junii anno Incarnationis Dominicae 1741. Pontificatus sui anno primo. Neque demum easdem praesentes iis, qui a Nobis et Apostolica Sede, vel ab aliquo Praelato, seu Judice ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, interdicti, seu alias in sententias et censuras incidisse declarati, vel publice denunciati fuerint, nisi intra tempus anni praedicti

Next

/
Oldalképek
Tartalom