Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
•\ 29 . teranensis, dum de Sacramentali Confessione loquitur in celebri Decretali: „Omnis utri- usque sexus.“ Ei sane praeter necessariam correlationem, quae inter auctoritatem impo- nendi poenitentia^, et obligationem eiusdem adimplendae intercedit: difficillima perceptu res Nobis visa est, eum posse dici, aut esse vere poenitentem, sicut ille debet esse, qui plenariam Indulgentiam consequi cupit, si hujus praetextu, eximere se velit a poenitentia illa adimplenda, quae ipsi in Sacramentali Confessione a Confessario injuncta est. Et Leo XII. aperte declarat: ‘) „Non eam esse vim ac naturam Jubilaei, ut per eius Indulgentiam omni solvantur homines obligatione, offensae peccatis Dei justitiae satisfaciendi, quasi vero quae poenitentibus eius rei causa a Sacerdotibus Sacramenti Ministris, per id tempus injunguntur, praestare necesse non sit. Nam ad Sacramenti integritatem pertinet satisfactio illa, neque profecto alia Nobis mens esse potest, dum permissa a Christo potestate de severitate debitae peccatis poenae per Indulgentiam remittimus, nisi ut illi dumtaxat tanto fruantur beneficio, qui omnia impleverint, quibus, eodem Ecclesiam suam docente Christo, didicimus velle justitiae suae Deum per infin ta ipsius Filii sui Redemptoris Nostri merita satisfieri.“ Mandat itaque idem Summus Pontifex, ut Episcopi Poenitentiae Ministris in memoriam revocarent verba illa, a Nobis superius citata Patrum Concilii Tridentini de imponenda poenitentibus satisfactione, et item, quod docet Catechismus eiusdem S. Concilii, in irroganda scilicet satisfactionis poena nihil sibi suo arbitrio statuendum esse, sed omnia justitia, prudentia, et pietate dirigenda, qua ut regula peccata metiri videantur, et poenitentes suorum scelerum gravitatem agnoscant, operae pretium esse eis interdum significare, quae poenae quibusdam delictis ex veterum canonum praescripto, qui poenitentiales vocantur, constitutae sint; universaeque satisfactionis modum culpae ratione temperandum . . . Annuit autem Beatissimus Pater, ut haec Jubilaei Indulgentia animabus, quae Deo in caritate conjunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit ac valeat. Illud inter Indulgentias, quae pro vivis, atque illas, quae pro defunctis Fidelibus conceduntur, intercedit discrimen, quod Fidelibus vivis Summus Pontifex immediate, ac directe per modum absolutionis simul, ac solutionis; Defunctis vero indirecte, et mediate, videlicet per modum dumtaxat suffragii, seu piae solutionis, ac exhibitae satisfactionis, temporalem poenam peccatis, jam remissis, debitam condonat. Etenim Christi fidelibus, vita functis, qui purgatorio igne expiantur, ut dicit Benedictus XIV. 2) non tamquam ex potestate judiciaria, nullam quippe in illos jurisdictionem habet Ecclesia, sed modo tantum suffragii Indulgentiae prosunt. Dupliciter Indulgentia pro Defunctis concedi potest, ac solet: primo quidem directe et immediate, cum ea videlicet ita conceditur, ut nonnisi in Defunctorum suffragium acquiri a Fidelibus possit: secundo vero indirecte, cum nimirum Fidelibus vivis Indulgentia, quam sibi lucrentur, directe conceditur cum facultate tamen, ut illam, si velint, Defunctis per modum suffragii applicare libere valeant: quam quidem facultatem Fideles non habent, nisi in Indulgentiarum concessione iis expresse a Pontifice tribuatur, quemadmodum haec concessio quoad applicationem indicti Jubilaei reipsa tribuitur. 1 1) Epiet. Encycl. „Caritate Christi“ de Jubilaei extensione. — 2) Instit. 56. — 4