Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

27 » ' ”N I seu judice ecclesiastico nominatim excomnumicati, suspensi, interdicti, seu in alias senten- ’tias et censuras incidisse declarati, vel publice denunciati fuerint, nisi intra tempus, seu intra annum, quo Xubilaeum durat, satisfecerint, aut cum partibus concordaverint. Quodsi intra praefinitum tempus judicio Confessarii satisfacere non potuerint, absolvi possunt in foro conscientiae ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentias Jubilaei injuncta obligatio­ne satisfaciendi, quamprimum poterunt. (?) Non possunt absolvi Confessarii, qui complicem absolvere ausi fuerunt. Id, quod Beatissimus Pater per S. Poenitentiariam ddto 25- Januarii, h. a. speciatim declarari jussit. Denique d) suapte liquet, non posse absolvi eos, qui ob manifestam indispositionem absolutionis sacramentalis capaces haud sunt. 2. Facultas commutandi quaecumque vota simplicia, etiam jurata, et Sedi Apostolicae reservata. Non tamen a) Vota castitatis et religionis, b) Vota a tertio acceptata, seu in quibus de praejudicio tertii agitur, cum sint perfecta et absoluta, c) Vota poenalia, quae praeservativa a peccatis nuncupantur, nisi commutatio futura judicetur eiusmodi, ut non minus a peccato committendo cohibeat, quam prior voti materia. Nunc recensita vota commutandi facultate Confessarii nec durante Jubilaeo pollent, qai circa commutationem votorum id observent, est necesse, ut inter materiam voti, et eam, in quam votum commutare intenditur, si non aequalitas, saltem justa proportio adsit ; id enim verba: „dispensando commutare“, quibus Encyclicae Apostolicae utuntur, exigunt, ut docet Benedictus XIV. *) Dein, ut hanc etiam facultatem non exerceant, nisi in actu Sacramentalis Confessionis. 3. Facultas dispensandi ab Irregularitate, ex violatione censura­rum contracta, quatenus ad forum externum non sit deducta, nec de facili deducenda. Vi igitur hujus facultatis possunt Confessarii cum Clericis in sacris aeque ac minoribus Ordinibus constitutis dispensare super irregularitate occulta, ex violatione dumtaxat censurarum contracta, ad exercitium Ordinum et Superiorum assecutionem; praeter hanc unam, nulla plane iisdem Confessariis data est facultas super alia quavis ir­regularitate sive ex delicto, sive ex defectu, vel publica vel occulta, aut nota, aliaque incapacitate, aut inhabilitate quomodocumque contracta dispensandi, seu habilitandi, et in pristinum statum restituendi etiam in foro conscientiae. Has autem facultates, prout generatim favores et gratias Jubilaei omnes exacto tempore eidem praestituto, exspirare, nemo est, qui non perspiciat. Verum- tamen iter agentes, qui concluso jam tempore ad locum domicilii revertuntur, si prae­scriptas Ecclesiarum visitationes, aliaque opera rite perfecerint, Jubilaeum lucrari pos­se, in Encyclicis declaratur. Indulgentiae Jubilaei participes fiunt etiam illi, qui post inchoatum Jubilaei consequendi animo praescriptorum operum implementum morte praeventi visitationum numerum complere non potuerunt, dummodo vere poenitentes, et confessi, et sacra Communione refecti obierint. Probe tenendum facultates et privilegia Jubilaei iis tantum opitulari, qui serium et sincerum animum habent lucrandi Jubilaeum. Igitur, qui hunc animum serium et sincerum non praeseferunt, iis dictae facultates et privilegia nihil omnino proderunt; qui ut observat Soarius 2); „Gratia non conceditur, nisi in ordine ad 1 1) cit. Encycl. — 2) De relig. t. 2. 1. 6. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom