Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
II.
25 . carum Urbis visitationibus, ad Indulgentiam Anni Sancti obtinendam praescriptis, sic ait: „Licet quoad» Nos magis, ac magis semper in votis habemus, ut visitatio Ecclesiarum - in statu gratiae ffyt, ac proinde vel post fructuosam Confessionem, vel statim post Contritionis Actum; reputantes tamen, non omnia, quaecumque optamus, posse semper contingere, humanamque fragilitatem commiserari o. us esse, a fructu Indulgentiae minime illos excludendos existimamus, qui non praemissa Confessione, visitationem Ecclesiarum incipiunt, ac prosequuntur, dummodo quando opus ultimum perficiunt, in quo Indulgentia acquiritur, in statu gratiae sint, ac dummodo visitationes istae cum sensu devotionis adimpleantur.“ Soarius ad quaestionem: „In quo tempore gratia requiratur ad Indulgentiam lucrandam“ sic respondet : ‘) „Gratia est necessaria pro instanti, in quo consummatur Indulgentia; non autem in antecedenti tempore. Possunt autem, inquit, in Indulgentia acquirenda duo tempora distingui; unum est, in quo fiunt opera ad talem Indulgentiam lucrandam requisita-------; aliud est punctum illud temporis, in quo indulgentia consumm atur et effectus illius confertur. Dubitari ergo potest, an in utroque tempore, vel in altero tantum, et in quo eorum gratia requiratur. Respondetur, gratiam saltem necessariam esse pro eo tempore, pro quo indulgentia consummatur et applicatur; hoc enim probant rationes tactae, quia haec dispositio per se necessaria est propter effectum indulgentiae, quia sine illa non est homo proxime ac moraliter capax remissionis poenae temporalis; ergo pro eo tempore necessaria est talis dispositio, pro quo, seu in quo conferendus est talis effectus — •— ergo, ait porro, sufficit, ut homo in fine praescripti temporis, seu diligentiae ultimae sit in statu gratiae; alioquin, observat, in huiusmodi Jubilaeis frequenter contingeret, ut maior pars hominum, etiamsi faciant opera omnia in Jubilaeo injuncta, et tandem in gratia constituantur, nihilominus indulgentiae fructum non consequantur, quia rarissimi sunt, qui sunt in statu gratiae, priusquam confiteantur, cum tamen prius jejunent ect.“ seu praestent injuncta opera. Ex dictis jam prono fluit alveo, eo connitendum esse Curatoribus animarum, ut curae eorum crediti fideles ad Sacramentum Poenitentiae et simul Eucharistiae prius accedant, quam praescriptas Ecclesiarum visitationes plene perfecerint, ut nimirum saltem in tempore, in quo consummatur et applicatur Indulgentia, sint in statu gratiae. Ordinarii locorum in visitationibus Ecclesiarum dispensare possunt vi concessionis Apostolicae cum Monialibus clausurae subjectis, et aliis personis, quae in Claustris huiusmodi degunt, item cum detentis in captivitate vel in carcere, cum iis porro, qui vel aegritudine corporis vel alio impedimento cohibentur, quominus visitationes illas peragere possint ac valeant. Apud quos omnes obligatio visitandi Ecclesias, cui nequeunt respondere, in aliud pium opus commutanda est. Item Ordinarii possunt visitationes Ecclesiarum in minorem numerum reducere Capitulis, Congregationibus, Confraternitatibus, Sodalitatibus, Universitatibus seu Collegiis etc. quae Ecclesias processionaliter visitaverint. Denique a S. Poenitentiaria ddto 25. Januarii huius anni declaratum est, Sanctissimum Dominum Nostrum, ne quis fidelium ob Ecclesiarum visitandarum defectum a lucrando Jubilaeo impediatur, Ordinariis facultatem concessisse, in iis locis, in quibus defectus 1 1) cit. loc.