Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

I I. 24 r / v die, communi Doctorum opinioni, ac praecedentibus resolutionibus adhaerentes; pro testa- . mur, Nos in Constitutione Nostra „Peregrinantes“ visitationem quatuor Basilicarum in uno die fieri debere intellexisse.“ j b) Requiritur porro, ut Ecclesiae designatae devote visitentur; devotatu hanc visitationem, de Jubilaeo loquens Benedictus XIV. sic explicat ’): ,,Ad injunctum visitati­onis opus adimplendum necesse est, ut visitatio fiat consilio, atque animo exhibendi ho­norem Deo, aut Sanctis ejus; ut tam in itiner», quod ad Basilicas habetur, quam in easdem ingrediendo, modeste incedatur, atque in iis aliquis Religionis actus exercea­tur.“ Ex quo deduci potest, quod si quis nullo pio fine, sed mera ductus curiositate, visitatum Ecclesias se confert, aut animi relaxandi, seu quod dicitur, deambulationis habendae gratia iter conficit, Jubilaeum minime consequitur. Ecclesias devote visitare non sufficit, sed in illis etiam piae preces effunden- dae sunt pro Ecclesiae Catholicae prosperitate et exaltatione, pro exstirpatione haere- sum, omniumque errantium conversione, pro totius populi Christiani pace et Unitate, et juxta mentem Jubilaeum indicentis Beatissimi Patris. Quid et quantum orare in Ecclesiis visitatis conveniat, in Pontificiis Constitutionibus nuspiam exprimitur. Ad quaestionem, utrum menlales, an vocales esse debeant preces, quae fundendae ad Deum sunt in Ec­clesiis, Benedictus XIV. respondit: ?) ,,Nos itaque declaravimus, vocalem orationem, pie adhibitam, ad consequendam Indulgentiam sufficientem esse; laudandum eum, qui spiritu ac mente orat, dummodo tamen vocales aliquas preces Orationi illi adjungat.“ Unde liquet Pontificem communiori Doctorum sententiae adstipulari, quae tenet, orationem mentalem non sufficere, sed debere esse etiam vocalem. Quia vero rudiores praesertim ac tenerioris conscientiae homine» facile hac in re anxii et incerti haereant, declaramus, Indulgentiam Jubilaei lucrari cupientes et hoc scopo Ecclesias visitantes, facturos satis, si in qualibet Ecclesia quinquies orationem Dominicam et salutationem Angelicam recitaverint. Quod dum declaramus, simul monemus, in eo potissimum elaborandum esse, ut pensum hoc Orationis pientissime absolvatur, cum Oratio, ex animo in varia distracto, et acedia torpido proveniens, omni careat pretio. Siquidem autem nemo Indulgentiam Jubilaei lucrari valeat, nisi qui sit in statu gratiae; quaerebatur, utrum ad Indulgentiam lucrandam necesse sit, ut omnia et singula injuncta opera fiant in statu gratiae, an sufficiat, ut ultimum opus, in quo acquiritur Indulgentia, in statu gratiae perficiatur? Communis Doctorum sententia tenet, opera in­juncta, excepta utique Poenitentiae et Eucharistiae susceptione, etiamsi non fiant in statu gratiae, ad Indulgentiam consequendam sufficere, dummodo postremum opus, in quo Indulgentia acquiritur, jam in statu gratiae perficiatur. Quamvis enim ea opera non sint meritoria aeternae vitae, sunt tamen moraliter bona, et sunt hominis, qui se ad recon­ciliationem cum Deo praeparat ac disponit, adeoque, si debitis cum circumstantiis exer­ceantur, sunt opera pia. Et sane prioribus tribus Ecclesiae saeculis ii, qui in graves, publicosque excessus prolapsi erant, antequam ab ipsis absolutionem obtinerent, adeoque cum adhuc in statu peccati essent, in publicae poenitentiae operibus sese exercuerunt. Communem hanc opinionem amplexus est Benedictus XIV., loquens enim 3) de Basili- 1 1) cit. Eucycl. „Inter praeterito».“ — 2) cit. Encycl. — 3) ibid. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom