Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

22 \ Est igitur Indulgentia indicti Jubilaei plena imo plenissima e parte eo* cedentis Summi Pontificis, aperit Ecclesia suam thesaurum, plenamque remissionem temporalis poenae sua e parte impertitur; ita ut si fideles sint optime ad tantum beneficium parati, plenum et in­tegrum illud suscipiant. Sed vero illi fideles dispositi ad hoc tantum beneficium non sunti qui vere poenitentes non sunt, seu qui sua opera satisfactory conjungere ad plenam debiti solutionem recusant. Plenissima est Indulgentia, quatenus plene et integre supplet id, quod nobis deficit ad integram satisfactionem. Est plenissima non excludendo, sed includendo opera nostra satisfactoria. Existimantibus autem per opera Poenitentiae valori Indulgentiarum quidpiam detrahi, jam Cardinalis Cajetanus respondit ’): „Nec aliquid, inquit, adimitur efficaciae Indulgentiarum, sicut nihil adimitur efficaciae Sacramentorum ex hoc, quod oportet accedentes ad illa esse bene dispositos, si fructuosa sibi esse volunt. Soli siquidem indigni Indulgentia, ab illius fructu juxta hunc dicendi modum excluduntur.“ Quae fuerit Benedicti XIV. circa haec mens, exposuit, 2) ubi observat: „Singulis — Car­dinalis Bellarmini doctrinam proponendam ducimus: accipiant Christiani Indulgentias, ut simul etiam studeant dignos poenitentiae fructus facere. Illam Cardinalis Pallavicinus, cum de usu Indulgentiarum sermonem habet, his verbis explicat: neque sane fideles indul­gentiarum causa negligentes fiunt, ut pro expurgandis criminibus alia pietatis opera Deo minime persolvant. Cum enim ancipites sint, uttum reipsa indulgentiam sibi meruerint, stimulo quodam incitantur, ut pro coelesti hoc thesauro tutius comparando varias salutaris poenitentiae rationes aggrediantur; ex alia parte injuncta pietatis opera, si fiant studium religionis adaugent.“ Requiritur 2. ut Indulgentias Jubilaei lucrari volentes sint confessi et sa­cra communione refecti. Confessionem sacramentalem ad lucrandum Jubilaeum sic essentialiter necessariam esse Benedictus XIV. affirmat, 3) ut solo contritionis, quan­tumvis perfectae actu suppleri nequeat; in cuius confirmationem producit S. Congregatio­nis Indulgentiarum declarationem, quae Missionaries, in remotis infidelium regionibus de­gentes, ubi non est copia Confessarii, incapaces pronunciavit consequendi Indulgentias, quae conceduntur vere poenitentibus et confessis, nisi Pontifex nova gratia ca­paces reddat, ut citra actualem confessionem ob defectum confessarii, sola contritione habi­les evadant ad consequendas Indulgentias. Hinc etiam iis, qui nullo gravati peccato morta­li, venialia dumtaxat habent, necessaria est ad obtinendam Jubilaei Indulgentiam Sacra- mentalis Confessio, non quasi venialium peccatorum confessio per se praecepta esset, sed quia Confessio actualis est conditio, sine qua Indulgentiam Jubilaei nemo lucrari potest. 4) Debent igitur etiam nullius gravis peccati conscii confiteri sacramentaliter aut peccta sua venialia, aut mortalia olim per Confessionem remissa, ut opus sibi ad Indulgentiam con­sequendam injunctum exequantur. Idem, quod de sacramentali Confessione dictum est, valet et dici debet etiam de sacra Communione, hac quoque refectos esse oportet illos, qui participes reddi volunt Indulgentiarum Jubilaei. „Primi Nos sumus, inquit Benedictus XIV. 4) qui confessioni Communionem adjecimus, eam inter opera illa comprehendentes, quae ad consequendas 1 1) Ioc. cit. Cfer etiam Amort de Origine ctc. Indulg. Venetiis 1738. part. II. sect. 4. — 2) Inst. L. — 3) Encycl# „Inter praeteritos/4 — 4) Vide cit. Encycl. item S. Congr. Indulg. Decretum ddto 31. Mart. 1759. editum a Clemente XIII. approbatum, et hujus Pontificis Decret. ddto 9. Decembr. 1763. — 5) cit. Encycl. „luter praeteritos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom