Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

II.

21 sollicitos, qui soli sunt vere poenitentes. “ Adducta sufficiunt, ut pro certo teneamus, sin­cerum pro viribus Deo satisfaciendi propositum unam esse e requisitis ad lucrandam Indul­gentiam dispositionibus, quippe cum absque hujusmodi proposito nemo vere poenitens sit, dicique possit. Dicamus ergo cum S. Cypriano '): „Poenitenti, operanti, roganti, potest Deus clementer ignoscere, potest acceptum ferre, quidquid pro talibus et petierint Martyres, et fecerint Sacerdotes.“ Qua de re, cum sit summi momenti, audiendus adhuc est Cardina­lis Denhoffius, Episcopus Caesenensis, qui in celeberrima sua Instruetione Pastorali de Sa­cramento Poenitentiae praecipit*): „Cavete ab abusu, quem Sacerdotes nonnulli inve- hunt, qui tempore Jubilaei, aut occasione plenae Indulgentiae, gravissimorum criminum reis levissimas satisfactiones decernunt: hoc nimirum obtentu, quo l eiusmodi Indulgentiae, si opera in Concessionibus Summorum Pontificum assignata accurate persolvantur, simul cum cnlpa poenam etiam penitus aboleant. Haec enim agendi ratio adversatur menti S. Ecclesiae, quae quidem cupit filiis suis beneficio Indulgentiae opem ferre, ut poenae debi­tum exsolvant, qui solvendo impares sunt; nonnulli quidem virium inopia, alii vero vPae termino prohibiti, quare complures non adimplent poenitentiam delictis suis conveniente n. Sed eximere non vult ab obligatione legis divinae, quae idoneos poenitentiae fructus facere jubet: neque desides reddere, aut tardiores in operibus satisfactionis, quae tantopere et in Sacris Scripturis, et a SS. Patribus commendata sunt, sedulo exercendis. Ideo Concilium Tridentinum tradit, nusquam esse in Ecclesia semitam tutiorem, qua liceat evadere supplicia, quae Deus peccantibus minatur, quam ut crebro quis in hujusmodi operibus poenitentiae agendis occupetur, idque cum vero ac sincero doloris affectu. „Neque vero securior ulla via in Ecclesia Dei unquam existimata fuit ad amovendam imminentem a Deo poenam, quam ut haec poenitentiae opera homines cum vero animi dolore frequentent.“ 3) Hanc Ecclesiae mentem multofeies indicant Summi Pontifices in suis Indulgentiarum Litteris, quibus eas im­pertiri se vere poenitenti bus aiunt; his verbis significantes sinceram omnium deli­ctorum detestationem, firmum animi propositum deinceps non relabendi, et voluntatem Dei apposite satisfaciendi. Cum lapsus ad hunc modum animo est comparatus, et suis partibus sedulo defungitur, ut divinam justitiam placare queat, Ecclesia velut pia mater in auxilium accurrit, ut Indulgentiae beneficio quod restat debiti solvat, vel plene, si plena est, vel in tantum, quantum illa confert. Hinc usu venit, ut pleua Indulgentia non omnibus, qui exuto peccandi affectu praescriptas conditiones ad amussim praestiterunt, ex asse cedat in plenam solutionem: quia non omnium eadem est debitorum ratio, neque eodem omnes studio pro viribus egerunt, ut ea diminueretur: quarum rerum beneficii dispensator semper rationem habere censendus est.“ Eiusdem prorsus mentis est Christianus Lupus,4) qui de Indulgentiae effectu et necessaria ad ipsam dispositione disserens, observat: „In anno Jubilaeo, aut qua­vis alia Indulgentia non omnes plenam, sed plurimi solum juxta suae poenitentiae et alio­rum bonorum operum merita et quantitatem consequuntur remissionem. Prout nempe ple­nae satisfactioni magis aut minus per ista accesserint.“ Cui observationi adjungit aliam, Confessarios nimirum, qui plenae Indulgentiae diebus nullas aut modicas poenitentias impo­nunt magnis peccatoribus, gravissime exorbitare, et plurimos frustrari Indulgentiae fructu. 1 i 1) 1. de Lapsis verms finem. — 2) Edita in Opere „Doctrina de Sacr. Poenit. recte administrando." Typis San-BIasianis 1778. — 3) Sess. XIV. cap. 8. de Poenit. — 4) loc. cit. — 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom