Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor
XVII.
106 omnes ad Christum Dominum allicere diutissime contendit. Gratulamur autem vobis, quod hujus pietatis, fidei et amoris testes fueritis; populoque gratulamur, qui beati Concivis sui, quo merito gloriatur, spiritum doctrinamque imbibisse et exempla sequi demonstraverit. Cum autem fieri nequeat, ut qui Christum Dominum reapse diligunt, addictissimi non sint Vicario ejus et Ecclesiae, eximiae huic animi comparationi consentaneum plane censemus devotionem illam huic Sanctae Sedi, quam in isto populo commendatis. Verum si ipsam minus miramur, suavissime profecto eadem afficimur, tum uti luculento fidei caritate informatae testimonio, tum uti pignore illius constantiae, quae trepidis hisce in adjunctis necessaria prorsus est veritatis justitiaeque viam terentibus ad non declinandum ab ipsa tot inter insidias et obstacula, quae interjiciuntur. Confirmet Deus, quod in hoc populo, suffragante S. Paulo a Cruce, est operatus; ejusdemque precibus concedat, ut unusquisque vestrum in propria dioecesi similibus Christianae pietatis indiciis crebro frui valeat et recreari. Id singulis vobis Nos ominamur ex animo, propitiamque votis Nostris implorantes divinam clementiam favoris eius auspicem, et praecipuae Nostrae benevolentiae testem apostolicam benedictionem vobis omnibus, Venerabiles Fratres, totique clero et populo dioecesum vestrarum peramanter impertimus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die 13 Septembris, 1875. Pontificatus Nostri anno trigesimo. “ Strigonii, die 4-a Novembris, 1875. Nr. 4803. Parochia Bus- saensis vacat. Per translationem Joannis Munkay ad beneficium parochiale Garamujfalvense, parochia Bussaensis de jure et facto vacat, quae praesentibus concursui, usque 15-am m. Decembris, a. h. duraturo, exponitur. Strigonii, die 4-a Novembris, 1875. Nr. 4804. Statio docentis una cantoris in Imely concursui exponitur. In possessione Imely ludimagistri simul cantoris et notarii officia, in una adusque persona conjuncta, ad exigentiam legis separata sunt ita, ut notarius loci sit diversus futurus a docente et simul cantore. Hoc officium itaque concursui, usque 15-am Decembris, a. h, duraturo exponitur, cuius emolumenta sunt sequentia: agrorum proprio pecore cultivan- dorum jugera 23; agrorum a fidelibus cultivandorum jugera 7*4, loco arundineti agrorum jugera 4, insuper cauletum, fagopiretum et hortus. Siliginis 25 m. p.; lignorum focalium orgiae 4; in aere parato a fidelibus parochianis 42 fl.; titulo didactri 25 fl.; alia item minora emolumenta. Competituri moneantur, ut supplices suos D. Abbati, VADiacono et Parocho Tardoskeddensi exhibeant. Strigonii, die 4-a Novembris, 1875. Pro hac statione concursus in 30-am mensis curr. defigitur. Emolumenta sunt: 7 jug. agrorum, ex quibus 4Va trans Danubium propriis viribus cultivanda; titulo lecticulis circiter 60 m. p. frumenti mixti et 36 fi. v. a.; titulo stolae circa 80 fl.; a scholaribus 70 fl.; pro pistura hostiarum 10 fl.; pro attractione horologii 6 fl.; praeterea 280 fasces ramorum; 128 librae carnis, libera pascuatio, pro Nr. 4805. Statio docentis et cantoris in Vajka vacat.