Circulares litterae dioecesanae anno 1875 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Cardinale Simor

XV.

98 Hac occasione Statas etiam fundi Instituti S. Adalberti ob oculos sistitur. Testibus Rationibus et Diariis usque 28. curr. ductis, Fundus ille habet, et quidem a) in Capitalibus (inclusis novis duorum DD. Canonicorum acces­sionibus) ...... 166,880 fl. 95 xr. b) Remansa anni prioris effecit . . . 7141 „73 „ Perceptio itaque a. 1875 erit summa . . 14,542 fl. 56 xr. Unde liquet, statum fundi hujus Instituti florentissimum esse, in cuius seque­lam universim quatuor jam novae praebendae erigi potuerunt et revera erectae sunt. Strigonii, die 28-a Septembris, 1875. Nr. 4166. Obitus Joan- nis Tragor. Concursus pre beneficio par. Csekensi. Die 3-a mensis curr. sacramentis moribundorum rite provisus pientissime in Domino obiit Joannes Tragor, parochus Csekensis, anno aetatis 44-o, sacerdotii vero '21-0. Cujus animam dum piis fratrum suffragiis commendo, simul pro vacante, quod vita comite tenuit, beneficio parochiali, concursum, usque ultimam mensis Octobris a. h. duraturum, publico. Strigonii, die 26-a Septembris, 1875. Nr. 4167. Obitus Josephi Homoky, Canonici Tir- naviensis. Rssimus I). Josephus Homoky, Abbas B. M. V. de Egeres, Ins. Coll. Eccl. Tirnav. ad S. Nicolaum Ep. Lector et Canonicus, Sacerdos jubilaris in annum quartum, die 21-a curr. m. post diuturniorem aegritudinem et piissime suscepta moribundorum sacramenta pla­cide in Domino obdormivit. Vixit annos 79, in sacerdotio 53. Pro cujus anima Deum, cui soli competit medicinam praestare post mortem, deprecemur. Strigonii, die 26-a Septembris, 1875. Nr. 4168. Statio docentis et cantoris fn Kyitra-Bajna vacat. Pro hac statione concursus in 26-am m. Octobris a. h. defigitur. Emolumenta sunt: qua cantor habet in filiali Bellesz 1 jug. et in matre % jug. terrae arabilis propriis viribus cultivandae; titulo lecticalis 80 m. p. silig. 16 cur­rus focalis ligni, titulo stolae 110 fl; ex offertoriis 10 fl; et e cassa Communitatis Baj- na 6 fl.—qua docens vero habet: titulo didactri a singula prole scholari 2 fl. in sum­ma 140 fl. et 8 org. focalis ligni per concernentes Communitates ad aream docentis convehendi. Habitatio constat e 2 cubilibus, culina, camera, stabulo et reclinio, omnia in bono statu. Adjacet denique domui hortus 150Qorg. et insuper habet docens pas- cuationem pro pecore, quod in suo stabulo per hyemem intertenuit. Lingua in­stitutionis est slavica, praeferentiam tamen in concursu ille habebit, qui una etiam in lingua hungarica et figurali musica versatum semet comprobaverit. Libelli supplices Senatui sehol. cath. Nyitra-Bajnaensi inscribendi exhibeantur ARD. Vilhelmo Szecsányi, VADiacono, Parocho Prassiczensi. Strigonii, die 26-a Septembris, 1875.

Next

/
Oldalképek
Tartalom